Aufsatz 
De enunciatorum conditionalium linguae latinae formis ellipticis / Heinrich Riess
Entstehung
Einzelbild herunterladen

- 20

Trajanus ap. Plin. epist. X, 69, 4. Cf. Cic. in Vatin. 1, 2. Longe alia ratio eorum locorum est, in quibus, num quid fieri possit aut debeat, ex con- ditione pendet, ita ut negata conditione id quoque negandum sit; in iis con- junctivus praeteriti necessario ponitur. Cic. de finib. II, 34, 114: Ouodsi esset in voluptate summum bonum, ut dicitis; optabile esset, in voluptale maæima, nullo intervallo interjecto, dies noctesque versari. de divinat. II, 8, 20*).

2) Saepe si vel nisi cum conjunctivo praeteriti conjunguntur, neque tamen quod veritas facti tollatur, sed quia oratio est obliqua, i. e, quia con- ditio cogitata vel dicta ab alio quo intelligitur. Patet, non esse, quod miremur, si in iis locis indicativus positus sit. Plin. epist. VI, 16, 7: Mihi, si venire una vellem, facit copiam. Ibid. 12: Certus fugae, si contrarius ventus resedisset. Eodem modo accipi potest Cic. de divinat. I, 15, 26: QOui (Dejotarus) quum itinere quodam proposito et constituto revertisset, aquildae admonitus volatu: conclave illud, ubi erat mansurus, si ire per- reæxisset, proæima nocle corruil. pro Sext. 38, 81. Liv. XL, 20. XILI, 24. Quintil. instit. II, 8, 8. Aliis in locis conjunctivus praeteriti post conjunctionem conditionalem rem saepius factam esse indicat, eundem in modum, quo Graeci optativo in re saepius facta utuntur. Horat. satir. I, 3, 5 cum not. Heindorfii et Orellii. ad Pison. 438. Sallust. Jugurth. 58. Cf. Zumpt. 78, 9, not. Quo conjunctivo quum conditionis veritas non tollatur, recte indicativus in apodosi sequitur.

3) Indicativus post conditionalem sententiam conjunctivo praeteriti tem- poris expressam conjugationis periphrasticae, quae vocatur, verbi activi est. Ovid. metam. XIV, 72:

Moæ eadem(Scylla) Teucras fuerat mersura carinas, Mi prius in scopulum, qui nunc quoque saæeus eæstat, Transformala foret.

*) Non sine causa Ernesti in Ciceronis oratione pro Mil. 11, 31 oprabilius fuusset legendum esse arbitrabatur.