Aufsatz 
De enunciatorum conditionalium linguae latinae formis ellipticis / Heinrich Riess
Entstehung
Einzelbild herunterladen

19

explicandis iis locis, de quibus agimus, id primum statuendum videtur, apud bonae latinitatis auctores in tali sententiarum conjunctione indicativum non pro conjunctivo dici, sed ex natura ac potestate sua rem vere factam indi- care, ad conditionem autem supplendam aliam sententiam intelligendam esse, quae id contineat, quod factum esset, si conditio effecta esset. Utuntur autem Latini ejusmodi conditionibus cum indicativo junctis praecipue his modis:

1) Indicativus post conditionem in apodosi positus aliquid fieri aut posse aut debere signiſicat in iis locutionibus, quibus Germani conjunctivum prae- teriti usurpare consuevere. Ut enim nos dicimus: ich hätte lhun sollen, können, ita Latinis dicendum est: fuacere debebam, poteram, quoniam Iatini tales sententias non, ut nos, ex conditione pendere cogitant, sed absolutas neque ulli conditioni adstrictas. Hae sententiae apud Latinos etiam con- junctae cum conditionibus neque modum neque tempus verbi permutant, si id, quod iis exprimitur, per se solum verum est, neque ejus veritas conditione nititur, ita ut conditio, quacum conjunctae sunt, nullo detrimento abjici possit. Cic. de finib. IV, 23, 62: Si verum respondere velles, Cato, haec ergnut dicenda. pro Planc. 25, 60;: Cur iste fit consul? quid potuit amplius, si L. Brutus esset, qui civilutem dominatu regio liberavit? Pellamus e sede sua conditionem; id, quod sequitur, nihilo minus valebit. Ratio conditionalis autem poscit, ut conditione effecta aliud quid simul efficiatur; verumtamen in locis Ciceronis modo citatis veritas ejus, quod dicitur, neque concessa conditione firmatur, neque sublata tollitur. Id, quod proprie respondet con- ditioni, scriptor omitti posse existimavit. Conf. Serv. apud Cicer. ad famil. IV, 5, 4. Tacit. Agric. 31. histor. III, 9. Cic. de divinat. II, 8, 21. pro Milon. 22, 58. In plurimis ejusmodi locis si ad concessivam potestatem ac- cedit, ut in exemplo ex Ciceronis oratione pro Plancio transscripto. Quae res maxime ad sententiam nostram facit; nam concessivae particulae conditio- nem vel causam indicant, quae etsi rei obstare videtur, non tamen ei impedi- mento est. Itaque rem, licet conditione non concessa, fieri indicant. Cic. pro leg. Man. 17, 50: Ouodsi Romae Cn. Pompejus priratus esset hoc

tempore, lamen ad tantum bellum is erat deligendus algue mittendus. 38