Aufsatz 
De enunciatorum conditionalium linguae latinae formis ellipticis / Heinrich Riess
Entstehung
Einzelbild herunterladen

poris recipit, qui si ponitur, ambae sententiae legitima junctura inter se co- pulantur. Nam manifestum est, si conditionem fieri non posse indicemus, id quoque, quod ex conditione ita pendet, ut nisi completa ea ſieri non possit, simul cum conditione tolli. Cessante causa, cessat effectus; ratio autem con- ditionalis ad causalem rationem revocanda est. Itaque quum conjunctivus praeteriti temporis post particulam conditionalem positus conditionis veritatem tollat, etiam veritas ejus rei, quae conditione efficitur, simul tollenda est. Quod etsi per se clarum est, multis tamen in locis conditionem conjunctivo praeteriti expressam indicativus sequitur. Liv. II, 65: Sic prope oneratum est sinistrum Romanis cornu, ni referentibus jam gradum consul pudore metum excussisset. Cic. ad famil. XII, 10, 3: Praeclare viceramus, nisi spoliatum, inermem, fugientem Lepidus recepisset Antonium. Tacit. Agri- col. 31: Brigantes femina duce eæurere coloniam, expugnare castra, ac nisi felicitas in socordiam verlisset, eruere jugum potuere*). In his atque aliis ejusmodi locis proprius ac legitimus cogitatorum nexus solutus et di- remtus est; neque tamen in iis offendimus, quum id, quod intercedit, quasi sponte animo occurrat. Sic in primo exemplorum addendum est: et revera onerati essent, in secundo: et vickoria gauderemus, in tertio: et exuissent jugum. Handius**) non opus esse dicit ejusmodi sententiam intelligi; indi- cativum post conditionem conjunctivo praeteriti expressam ex eo potius ex- plicandum esse, quod Romani sententiam, quam nos incertam et quasi suspensam eloquamur, tamquam quiddam vere factum quasi ante oculos ponere soleant. Neque vero intelligitur, quomodo id cum diligenti illa subtilitate conveniat, qua latinos scriptores verba ad cogitatorum rationem conformasse ipse Handius praeclare exposuit. Multo etiam minus modorum enallagen statuendam pu- tamus, quum veram enallagen, i. e. commutationem ex sola libidine factam apud scriptores classicos locum omnino non habere censeamus. Itaque in

*) Magnum numerum ejusmodi locorum ex Taciti libris collectorum vide apud Rothium ad Tacit. Agric. excurs. 29, 1. Cf. Ramshorn§. 193, 5. pag. 861 seq. **½) Hand. Theor. d. lat. Stils II, 2, 64.