Aufsatz 
De enunciatorum conditionalium linguae latinae formis ellipticis / Heinrich Riess
Entstehung
Einzelbild herunterladen

17

esse haud difficile cognoscere licet. Nam et graeca et germanica lingua id cum latina commune habent, quod conditionalibus particulis in optando utun- tur*), neque id fortuito factum esse putem, quum ad hanc externam interior similitudo accedat, quae in eo cernitur, quod in utroque cogitatione aliquid ſingitur, quod esse posse dicitur, num sit, an non sit, non dicitur. Quod igitur Bernhardy de Graecorum sententis optativis docuit***), id ad latinas, quae per o si vel si solum formantur, transferri potest. Haec igitur optata proprie sunt sententiae conditionales cum desiderio quodam conjunctae, quarum apo- dosis propter eum ipsum animi motum omittitur.

Apud Tacitum, scriptorem brevitatis studiosissimum, quum ea omnia, de quibus diximus, conditionum ellipticarum vel contractarum genera, reperiuntur, tum etiam usus conjunctionum nisi Qιο⁴ ellipticus, si non ejus proprius, tamen in ejus libris frequentissimus. Etenim nisi quod ita ab eo ponitur, ut ea sen- tentia desit, quae his particulis coerceatur. Neque ubique facile est, quae ea sit, statim perspicere; unde factum est, ut interpretes in iis explicandis valde inter se discrepent. Tacit. Agricol. 6: Viæerunt mira concordia(Agricola et Domitia) per mutuam caritatem et invicem se anteponendo; nisi quod in bona uxore lanto major laus, quanto in mala plus culpae est. Intelligendum est: quod utrique laudi est, nisi quod. Ibid. 16: Eadem inertia erga hostes, similis petulanlia castrorum; nisi quod innocens Bohunus. Intellige: itaque ambo vituperandi sunt, nisi quod cet. Cf. Annal. I, 13. Vix apud alium scriptorem ellipsis tam dura inveniatur; apud Tacitum non est, quòd in ea offendamus. Diligenter eam exposuit et exemplis firmavit Roth ad Taciti Agricolam excurs. 29, 2. pag. 255 seq. Cf. Boetticheri lexic. Tacit. s. h. v.

Denique ad conditiones elliptice conformatas eas pertinere judicamus, quarum apodosis indicativum temporis alicujus continet, protasis conjunctivum praeteriti, ut indicetur, conditionem non congruere cum rerum veritate. Utra- que enunciatio ad leges grammaticas conformata conjunctivum praeteriti tem-

*) Graeci el, eldo, 8*9e, nos: o wenn, wenn doch. **8) Bernhardy wissenschaftl. Syntax der griech. Spr. pag. 405.