bam de patre nostro puer judicem M. Lulatio Pinthiae fuisse, equiti Romano sane honesto, quum is sponsionem fecisset: ni vir bonus esset. pro Quint. 8, 30: Jubet(praetor) P. Ouintium sponsionem cum Seæ. Naevio facere: si bona sua eæ edicto P. Burrienni praetoris dies XXX possessd essent. Cf. ibid. 27, 84. pro Caecim 16, 45. Plaut. Epidic. V, 2, 34. Pers. II, 2, 4. Eodem pertinet, quod apud Livium dicitur juadicem ferre alicui, addita con- ditione, velut Liv. III, 24: MN ita esset, multi privatim ferebunt Volscio judices. Ibid. 57:(Virginius ajebat) se iterum ac saepius judicem illi ferre, ni vindicias ab liberlate in servitutem dederit. Cf. VIII, 33. IX, 1. Neque alienum ab hac dicendi ratione est, quod legitur apud Florum I, 12, 8: Adactus miles sua sponte jurejurando:? nisi capta urbe remeuret, ubi si lectio sana est, altera pars jurisjurandi: se non remeaturos esse, intelligenda videtur. Cf. Liv. X, 38.
Etiam in comparationibus oratio ita contrahitur. Quum enim ea, quae inter se comparanda sunt, conditionibus junguntur, particula comparativa ad enunciatum conditionale apponitur, etiamsi non ad conditionem, sed ad id pertinet, quod ex conditione pendet. Horat. epist. ad Pison. 129:
Rectius Iliacum carmen deducis in actus, Quam si proferres ignota indictaque primus.
Bene Orellius explicat: rectius facis, si deducis— quam faceres, si pro- ferres. Cf. Cic. pro Plauc. 25, 60: Sic igitur Plancius nihilo minus qude- stor est factus et tribunus plebis, quam si esset summo loco natus. Cic. de off. III, 27, 100. ad famil. VII, 3, 5. Ex hac contracta orationis forma usus et constructio particularum comparantium, quae cum si conjunguntur, velut ac si, ut si, quasi(= qua ratione si) orta est. IIlud enim verbum, ad quod prior earum pars proprie pertinet, omitti et conditio in ejus locum suffici solet.
Quum ex his intelligamus, quam late pateat ellipticus usus conditionum, vix in dubium vocari poterit, quin optativae quoque sententiae, quae praemissa particula o si formantür, ex conditionibus ortae sint. Jam supra monuimus de intima conditionum cognatione cum interrogationibus, eandem cum optatis


