facere non minus saepe, quam protasin omittere, scriptores veteres sibi per- missum credidere.
SsSimplicisime id fieri solet, quum protasis omissa verbo dicendi vel sciendi formanda erat, praemissa locutione si quaeris vel alia ejusdem significationis. Formula si quueris, quae satis frequenter legitur, audientis vel legentis vo- luntati praevenitur ejusque ad quaestionem, antequam verbis edatur, is, qui dicit, respondere properat, ita ut verba scito, vel dicam vel aliud ex orationis contextu quasi molestum abjiciat. Eo autem abjecto, jam verborum et cogi- tatorum ratio et junctura mutatur; id enim, quod proprie objectum omissi verbi est, verbi ipsius loco cum conjunctione arctissime jungitur. Quod idem post particulas finales ſieri solet*). Cic. ad famil. VII, 1, 2: Omnino, Si quaeris, ludi apparutissimi. Cf. Tuscul. III, 29, 73: Verbis mutatis in simili re Tacit. Agricol. 44: QOuodsi habitum quoque ejus(Agricolae) po- steri noscere velint. decentior quam sublimior fuit. Seneca epist. 1, 1: Turpissima est jacturu, quae per negligentiam venit; et si volueris attendere, magna vitae pars elabitur male agentibus, maæima nihil agentibus, tola aliud agentibus. Similiter post si mavis Cic. Tuscul. III, 8, 18.
Similis usus est formularum, quae in sponsionibus adhibentur, in quibus item protasis conditionis reticetur, neque tamen, ut post locutionem si quaderis, alia pars orationis in ejus locum succedit, sed oratio vere elliptica est. Quae ratio sponsionum fuerit, Ernestus in clavi Ciceroniana accurate docet his verbis:„Sponsio est proprie promissio ejus rei, quam alter stipulatur. In controversiis privatis, ne calumniis impune quis alterum vexaret, aut solebat certam pecuniam deponere petitor, quae sacramentum dicebatur, aut tantum spondebat, se aliquam pecuniae summam daturum, ni vinceret, stipulante eo, unde petebatur. Cum autem spoponderat petitor, idem stipulabatur ab eo, unde petebatur**).“ Cic. de off. III, 19, 77: Fimbriam consularem audie-
*) Hand Theor. d. lat. Stils II, 3, 32. pag. 267. 4*„) Brisson. de formul. s. h. v.


