Aufsatz 
De enunciatorum conditionalium linguae latinae formis ellipticis / Heinrich Riess
Entstehung
Einzelbild herunterladen

44

reversurum. Sententiae conditionales ita contractae et praecisae jam suppleri nequeunt, quin tota verborum structura immutetur. Nam plena Caesaris sen- tentia haec esset: nisi victor esset. Etiam in aliis particulis cum si compositis eandem structurae contractionem et attractionem observare licet, velut in particula etsi Liv. III, 56; etiamsi Quintil. inst. prooem. 4; quasi, ac si*). Apparet, omisso verbo, quum particula conditionalis, quae continetur in vo- cula nisi, nihil jam habeat, quo referatur, alteram ejus partem negantem, excludentem solam dominari. Atque conditionalis ejus potestas usque eo imminuta est, ut nisi cum altero si jungatur. Qua in re cum sententia A. Grotefendii nos non consentire fatemur, tradentis, nisi significatu excipiente, itemque nisi quod, nisi si, al., ubicunque legantur, ad certam ellipsin revo- canda esse**). Quis enim sibi persuaderi patietur, apud Ciceronem orat. 25, 83: Hunc, nisi quod solum, ceteroquin recte quidam vocant Alticum, ita explendum esse: Hunc, nisi hoc cogitas, quod solum Atticum vocant, ceteroquin recte quidam vocant Atticum? Nam animo adjicere, quod neque praecedat, neque sequatur, neque ullo cognationes vinculo cum reliquis con- tineatur, sed aliunde repetendum sit, id omnibus dicendi legibus repugnare censemus. Multo simplicius ita explicari nobis videtur, ut imminnta potestate conditionali, ubi conditio majore pondere exhibenda esset, alterum si additum ac nisi si conjunctim dictum esse existimemus***). Ac ne quis offendat in hac cunjunctione, monemus in eundem modum Latinos, et imprimis Ciceronem, ut cum ne jungere consuesse, licet vis finalis jam in vocula ne contineatur.

IV.

Pergimus ad eas sententias conditionales, quibus apodosis deest, id est, quae ita ponuntur, ut id, quod ex conditione pendet, non indicetur, quod

*) Handii Tursell. II. pag. 591. 604. **) A. Grotef. grammat. lat. maj. II,§. 548. pag. 456. *nn) Herzog ad Caes. bell. gall. I, 31.