scriptorum loci ex eo explicantur, quod id, ad quod pertinet vis conditionalis particulae nisi, in dicendo omissum est. Plene, ut nihil desideretur neque adjici quidquam possit, Cicero ita scribit ad famil. IX, 26, 1: Vivas, inquis, in literis. An quidquam me aliud agere censes? aut possem vivere, nisi in literis viverem. Tuscul. III, 20, 49: Negat Epicurus jucunde posse vivi, nisi cum virtute viratur. Praedicatum protasi et apodosi commune in utroque loco repetitum est. Interdum, ne idem vocabulum repetitum auribus molestum sit aut elegantiae dictionis officiat, aliud quoddam ejusdem vel similis signiſicatus ponitur, ut apud Caesarem bell. Gall. V, 13: Nos nihil de o percontationibus reperiebamus, nisi— videbamus. Terent. Phorm. V, 7, 60: Nescio, nisi me dixisse id nemini certo scio. Cicer. ad famil. XIII, 73, 2. pro Rosc. Amer. 39, 99. Terent. Andr. IV, 1, 40*). Jam prope esse videmus, ut post particulam nisi praedicatum non iteretur, sed ex contextu lectori adjiciendum relinquatur. Ex loco, quem supra e Ciceronis Tusculanis quaestionibus transscripsimus, nullo perspicuitatis detrimento, vipatur itemque apud Caesarem videbamus abesse poterat, idque in hujusmodi locis dicendi usu plerumque fieri solet. Conditio autem, sublato ejus praedicato, ita deprimitur, ut propriam sententiam formare desinat et in alius sententiae partem descendere cogatur, sive attrahatur, quod grammatici dicunt. Itaque in constructione accusativi cum inſinitivo subjectum sententiae ita contractae ejus constructionis particeps fit et casu accusativo ponitur**). Cic. Tuscul. III, 16, 35: Fidet malum nullum esse, nisi culpam. Caes. bell. civ. III, 87: Haec quum(Labienus) diæisset, juravit, se, nisi victorem, in castra non
*) Prope accedit in ejusmodi locis significatio particulae nisi ad potestatem adversa- tivam, unde factum est, ut Gronov. ad Liv. XXIV, 20 et Ruhnkenius dictat. ad Terent. pag 68 docerent, nisi pro sed dici. Sed quamquam interdum alterum pro altero dici licet, tamen iis inter se mutatis tota cogitatorum ratio mutatur. Conf. Roth ad Tacit. Agricol. excurs. 29. pag. 254.
**) Hoc in omnibus sententiis ita contractis fieri solet. Cic. pro Ligar. 1, 2. Tuscul. I, 17, 39, saepissime post particulas comparantes.


