— 12—
qui opinarentur, negationem apponi non oportere, quum sin, utpote ex si—ne ortum, vel propter originem negationem contineret. Quod si verum esset, intelligi nequit, qui fieri posset, ut sin et sin non sine ullo discrimine signi- ſicatus dicerentur. Nam nihil interesset, utrum Cicero loco proxime citato dixisset si non, an sin, an sin non, quod neque cogitandi, neque dicendi legibus consentaneum est. Ubicunque sin solum vi et potestate negante positum esse videtur, propter interruptam orationem ipsa negatio deest*); idem pertinet ad sin autem, si reliqua sententia desideratur. Cicer. ad Attic. X, 6, 2: Ad eum misi Philolimum libertum cum literis, si vir esse volet, praeclara ouyodia, sin autem.... erimus nos, qui solemus. Orellius ibi interpungendo significavit, Ciceronem sententiam non ad finem perduxisse. Manifestius etiam in alio Ciceronis loco est, cetera omissa esse, ad famil. XII, 6, 2: Brutus enim Mutinae viæ jam sustinebat. Oui si conservatus erit, vicimus; sin— quod dii omen avertant!— omnis omnium cursus est ad vos. Propter animi affectum, qui exclamatione illa interjecta proditur, reliqua sententia supprimitur. Cf. Cicer. Tuscul. III, 6, 12. Manil. Astron. IV, 428**).
Alterum genus decurtatae protasis in conditionibus negativis invenitur, quae praemisso vocabulo nisi inducuntur. Omnes sententiae hac particula alteri sententiae subjectae rem vel factum continent, quod si conceditur, aliud factum tolli ac negari oportet. Quamobrem exceptioni maxime inservit, ejus- que significatus proxime accedit ad Latinorum praeterquam si. Consentaneum hoc est cum origine ejus vocis, quam ex ne— si compositam esse prima specie cognoscitur. Prior ejus pars ne quum prohibendi, arcendi potestatem habeat, eam conditionem, quam si indicat, arcet et tollit. Aliquando signi- ſicatio conditionalis, quae inest in posteriore ejus parte, opprimi et exceptio, quam prior continet, sola relinqui videtur. Sed rectius plurimi ejusmodi
*) Billroth grammat. lat.§. 333. Not. 5. ***) Prior conditio, ad quam sin respicit, interdum omittitur sicut ante an prior inter- rogatio. Caes. bell. civ. I, 32. II, 20.


