Aufsatz 
De enunciatorum conditionalium linguae latinae formis ellipticis / Heinrich Riess
Entstehung
Einzelbild herunterladen

11

quod negatur, adjici non opus est. Quae licentia im nullo fere alio enuncia- torum genere conceditur*). Ubi conditiones contrariae minus accurate inter se referuntur, ut utraque per se sola ponatur et intelligatur; conjunctio si iteratur, ubi vero eas necessario sibi respondere atque invicem referri vult scriptor, in conditione posteriore sin dicitur e). Negatio post sin aut Ssi iteratum aut plena et absoluta per particulam non exprimitur, aut imminuta et aliqua ex parte coercita per comparativum minus ies), aut indirecta per adverbia aliter vel secus. Itaque Livio XXVIII, 29 dicere licebat: Auferat omnia irrila oblivio, si potest; si non, utcunque silentium tegat; ubi si dixisset sin non, magis respexisset ad ea, quae praecedunt, si sin minus, aliquid detractum esset de vi ac potestate negationis. Forma autem condi- tionis ea est, quam neque in causa, neque in tempore, vel modo vel instru- mento indicando imitari possis; neque enim ex universa sententia aliud quid- quam restat praeter particulas conditionis et negationis. Cujus rei causa eo cernitur, quod omnis conditio per se neque negat, neque affirmat aliquid esse, sed quasi media inter utrumque collocata est. Quum igitur dicitur: Ssi polest, propter ancipitem conditionum naturam simul id, quod oppositum est, cogi- tandum est. Plerumque apud optimos latinitatis auctores si minas dici solet, quum id, quod negatur, non adjicitur; si non verbo aut nomine non apposito perraro apud eos legitur. Neque tamen illud si non exsulare jube- bimus ex proba latinitate, nam Cicero ipse eo usus est ad famil. VII, 3, 5: Nune autem, si haec civitas est, civem esse me, si non exulem esse non incommodliore loco, quam si Rhodum me aut Mitylenas contulissem. Cf. Liv. XXVIII, 29, quem locum supra attulimus; Horat. epist. I, 6 extr. Interdum sin solum ac nudum legitur, ut ne negatio quidem adjuncta sit, sed una particula pro universa sententia esse videatur. Ac fuere viri docti,

*) Hand Theor. d. lat. Stils II, 3, 31. pag. 266 edit. prior. Usus quodammodo similis in sententiis comparantibus et iuterrogantibus reperitur. **) Ramshorn.§. 193. Not. 3. pag. 871. aue) Handii Tursellin. III. pag. 621 seq. 2 ½