— 10—
remus. Ipse modus conditionem, non verbis quidem expressam, verum cogi- tatam, nos requirere jubet; hoc loco: si id nobis contigisset. Neque id Latinis proprium est, sed apud omnes populos tritissimum. Utuntur autem ea licentia omissae conditionis Latini multis in locis proprio quodam modo. Huc per- tinent illa imperfecta: cuperem, vellem, nollem, mallem, quae Latini ita ponunt, si is, qui optat, id, quod optet, nec esse, nec esse posse persuasum habet*). Intelligendum igitur est: si fieri posset vel aliud quid simile, Tibull. II. 4, 8. Addimus conjunctivos crederes, putares, diceres, cerneres, videres, discerneres, nescires, al. Ad quos quid intelligendum sit, ipse docet Cicero Philipp. VIII, 4, 14: Nam igitur eum(Opimium), si tum esses, te- merarium civem aut crudelem putares? Quare quum apud Livium II, 43, legimus: Moesti, crederes victos, redeunt in castra, facile et commode subjici potest: si videres sive si tum esses, atque pariter ad omnia hujusmodi verba pro cujusque loci natura conditio intelligi et potest et debet**ε). Neque erit, quod nos moretur in supplendis his atque aliis locis velut Cic. Philipp. II, 27, 67: Conchyliatis Cn. Pompeji peristromatis servorum in cellis lectos stratos cerneres. Liv. III, 35: Nescires, utrum inter decemviros, an inter candidatos(Appium Claudium) numerares. Conf. Cic. Brut. 79, 274. in Verr. IV, 13, 31. 40, 86. Sallust. Catil. 25. 61. Jugurth. 60.
In iis locis, de quibus hactenus egimus, conditio tota deest; jam pergimus ad eos, ubi non plene enunciatur. Id tum maxime fit, quum conditionem plene exhibitam altera, illi contraria, sequitur. Nam si duae conditiones inter se opponuntur, in ea, quae posteriorem locum tenet, solam particulam conditio- nalem cum vocula negante repetisse sufficit, praedicatum vero vel omnino id,
*) Etiam praesente tempore praemisso conjunctivus praeteriti immutatus relinquitur. Cic. ad famil. VII, 3, 6.
**) Temporum enallagen neque in his locis, neque cum Zumptio 78, 2, not.§. 525 et 528 in Ciceronis loco, quem ex oratione Philipp. attulimus, concedendam putamus. Etiam nobis sine ulla temporum enallagen dicere licet: Du würdest, wenn du in Jener Zeit lebtest, glauben.


