— 91—
idem significant, quod ea conditione. Ita apud Horatium, epist. I, 7, 69: — Sic ignovisse pulato Me tibi, si coenas hodie mecum.
Sic et si inter se referri apparet*). Etiam sic solum nulla adjecta con- ditione ita legitur Virgil. Aeneid. VI, 154. Sibylla ubi Aeneae praecepit, quid ei faciendum esset, ut ad inferos perveniret, ita pergit:
Sic demum lucos Slygios, regna invia vivis Adspicies.
Sic demum est tum demum, si hoc feceris. Non multum differt, si sub- stantivum cum praepositione pro tota sententia conditionali positum est. Frequentissimus hic est usus in praepositione in**). Cicer. de leg. III, 10, 23: Ego enim fateor in ista ipsa potestate inesse quiddam mali. Sed bonum, quod est quaesitum in ea, sine isto malo non haberemus. Praepositio sine cum casu ablativo pro tota conditione est: si istad malum non esset. Liv. XXVI, 43: In una urbe universum ceperilis Hispaniam. Cf. Cic. Tuscul. V, 2, 5. Sallust. Jugurth. 31. Excidisse in his locis conditionem nemo contendat; verum contracta et praecisa est.
Clarius etiam ex modo verbi cognoscitur, sententiam ad conditionem omissam referri. Supra demonstravimus, et protasin et apodosin conditionum, quas fieri non posse intelligamus, conjunctivum temporis praeteriti(imperfecti aut plusquamperfecti) recipere. Jam vero ubi conditio reticetur, nihilo secius in altera sententia, quae sola relinquitur, conjunctivus praeteriti retinetur, quo conditionem aliquam mente adjungendam esse edocemur. Tacit. Agric. 45: Sed mihi filiaeque ejus praeter acerbitatem parentis erepti auget moestitiam, quod assidere valetudini, fovere deſicienlem, satiari vultu, compleæu non contig?. Eæcepissemus certe mandata vocesque, quas penitus animo jſige-
*) Cic. pro Milon. 29, 79. Liv. I, 17, 5. XXI, 17, 6. Cornel. Nep. Miltiad. 3. **) Heusinger ad Cicer. de offic. I, 22, 2. Matthiae ad Cic. pro Rosc. Amer. 8, 22. Handii Tursellin. III, p. 258 seq. Kritz. ad Sallust. Catil. 2. 2


