— 8—
ratio, utrum sit conditio, utrum conditioni subjectum. Nam ut in cogitando ita in dicendo conditio prior est eo, quod ex conditione pendet. Et quam- quam hic ordo, quem quasi ipsa animi ratio praecepit, in conditione plena vet perspicua interdum negligitur: tamen ubi cavendum est, ne minus aperta ſiat oratio, ab optimo quoque scriptore diligenter observatur.
Saepe apud scriptores latinos factum aliquod indicatur, quod e condi- tione pendere cogitamus, ipsa vero conditio, unde pendet, omittitur. Hoc ita licet, si materia et argumentum conditionis omissae in alia orationis parte continetur, quod maxime ſieri solet post optata et imperata. Cujus rei ex- empla supra attulimus; hoc loco unum addidisse satis habebimus. Cic. Brut. 27. 103: Utinam in Ti. Graccho Cuajogue Curbone lalis mens ad rem- publicam bene gerendam fuisset, quale ingenium ad bene dicendum fuit! Profecto nemo his gloria praestitisset.“) Extrema pars cogitari non potest, nisi praemissa conditione; id autem, quod Cicero ante optavit, quae ca conditio fuerit, satis docet. Dicitur igitur, quod completam conditionem se- quitur; quae sit conditio, aliunde colligendum relinquitur. Verum facile est intellectu, hanc partem orationis ita simpliciter deesse non posse, sed quid exciderit signiſicandum aut quoddammodo reconcinnandum esse. Hoc aut adverbiis fieri solet, aut modo verbi
Adverbiorum ea huc pertinent, quaé ad conjunctiones conditionales re- feruntur. Fere enim omnes voculae, quibus sententiae ita junguntur, ut una alteri subjiciatur, alii particulae aeque respondent, ut relativa pronomina demonstrativis. Haec ratio intercedit inter ita— ut, proplereu— quod, tum— quum al. Similiter si conditionali sic et ila respondent.**) Nam
3
*) Si plura desideras, vide Cic. orat. 70, 232. in Verr. V, 65, 168. Tacit. Agric. 45. un) F. Handii Tursellin. III. p. 478 seqd. Grysar Theor. d. lat. Stils p. 537. Draken- borch. ad Liv. IV, 5. Ramsh.§. 203. pag. 953.


