Aufsatz 
De enunciatorum conditionalium linguae latinae formis ellipticis / Heinrich Riess
Entstehung
Einzelbild herunterladen

7

nolimus, est utendum. Conferatur de divinat. II, 56, 116. Etsi vero has enunciationes aliquantum ad interrogationes accedere existimamus, id tamen non ita volumus acceptum, ac si eas plenas et proprias interrogationes esse dicamus. Nam quum aliae res, tum omissa particula interrogativa et verbo-* rum collocatio, ne ita arbitremur, obstat. Neque Germanorum cuiquam in mentem veniet, eas conditiones signo interrogationis posito in interrogationes canvertere.

Saepe tales sententiae etiam ad similitudinem aliquam cum imperativis accedunt, praesertim quum tempus praesens aut perfectum conjunctivi ponitur, quae vi ac potestate imperativa admodum saepe usurpata esse constat. Ad eorum usum imperativum propterea accedere dicimus has conditiones, quod imperativus ipse vel conjunctivus imperativa potestate loco conditionis, at majore vi et pondere, fungi videtur. Etenim quum Cicero dicit Tuscul. I, 13, 30: Tolle hanc opinionem; luctum sustuleris, hoc non multum differre videmus, ac si dicat: si sustuleris h. o., luctum sust.*) Consulto diximus, videri imperativum conditionis esse vicarium; nam si accuratius perpendamus locum modo allatum aliosque ad eundem modum structos, nos fugere non potest, conditionem ipsam excidisse et inter illa enunciata animo et cogitatione ad- denda esse. Idem etiam post optativas sententias, quum alii, tum Cicero ipse sibi licere putarunt. Cic. in Verr. III, 97, 224: Ulinam posset(Hortensius) aliquu ratione hoc crimen, quumvis falsa, modo humana A†2ae usilala defen- dere! Minore periculo vestro judicaretis. Neque ubique facile est ad dis- tinguendum, utrum conditio, an imperatum vel optatum in ejusmodi locis insit.

Restat, ut de collocatione conditionum talium dicamus. Ubique eas ita collocatas reperimus, ut conditio ipsa id antecedat, quod nisi effecta conditione ſieri non posse indicatur, eaque igitur pars quae adjecta particula si protasis esset, priorem locum teneat. Eadem collocatio apposita conjunctione esse et potest et solet: ubi particula abest, sola collocatio docet, quae sit singulorum

*) Cf. Matthiae Ciceron. orat. VII. Excursus pag. 242. Idem Graecis licere docet Matth. grammat. graec. maj.§. 511, 5, c. pag. 1159.