Aufsatz 
De enunciatorum conditionalium linguae latinae formis ellipticis / Heinrich Riess
Entstehung
Einzelbild herunterladen

6

atque effici indicetur, sed utrumque nulla ratione alterius habita per se solum ponatur. Neque igitur est, quod particula hypothetica si mente addatur; quo- dammodo vero eae sententiae accedunt ad alias enunciandi formas, imprimis ad interrogativam, imperativam, optativam; quibuscum conditioni cognatio quaedam intercedit.

Conditiones cum sententiis interrogativis cognatas esse, non solum lingua latina, sed etiam, quantum scio, omnes et veteres et recentiores linguae docent. Graecorum particula el, Latinorum si, Germanorum 05, aliorum si, se, ih, utram- que significationem, et conditionalem et interrogativam complectuntur, licet altera earum magis trita et usitata sit.*) In lingua germanica idem ex eo quoque cognoscitur, quod ubi in enunciandis conditionibus particula abjicitur, vocabula ad eum ordinem, qui in quaerendo obtinet, collocare consuevimus. Dubitari igitur non potest, quin conditiones et interrogationes aliquid simili- tudinis et cognationis inter se habeant, quae cognatio inde nascitur, quod utraque praedicatum non vere esse, sed esse posse indicat.***) Facile igitur inducimur, ut apud Latinos quoque eas enunciationes, de quibus hoc loco agimus, aut eodem aut simili vocis accentu atque interrogationes pronuntiatas esse censeamus, se) atque etiam multi editores fuerunt, qui ejusmodi locis signa interrogationis subjicerent. Commemorare nolumus, etiam pronomen quis saepe in iis locisre periri ut Horat. satir. I, 3, 56. 63. Terent. Eunuch. II, 2, 21.; neque enim quisquam erit, qui id non indefinitum, sed interrogativum esse velit; at illud memoratu dignum esse videtur, quod pronomen uter apud Ciceronem ita aliquoties legitur, velut orat. pro Sextio 42, 92: Inter hanc vitam perpolitam humanitate et illam immanem nihil tam interest, quam jus atque vis; horum ulro uti nolimus, altero est utenddum. Sensus loci est: si

2

*) Cf. Hartung doctrina particul. linguae graec. II. pag. 198 seq. Becker grammat. germ. maj.§. 266. pag. 275. *) Cf. Becker I. c. **.) Ramshorn§. 193. pag. 855 Not. Zumpt§. 780.