Aufsatz 
De enunciatorum conditionalium linguae latinae formis ellipticis / Heinrich Riess
Entstehung
Einzelbild herunterladen

5

itemque imperfecti et plusquamperfecti, ut facti veritas tollatur, velut Virgil. Aen. VI. 30:

Tu quoque magnam Partem opere in tanto; sineret dolor, Icare, haberes. Horat. sat. I, 3, 15: Decies centena dedisses Huic parco paucis contento: quinque diebus Mit erat in loculis.

Conf. Tibull. I, 10, 11. Cicer. de offic. III, 19, 75. in Verr. III, 97, 224. V, 65, 168. Plin. epist. I, 12, 8. Quibus omnibus locis etiam addita copula si neque tempus, neque modus verbi mutandus est, quod sane docu- mento est legi syntacticae, a grammaticis probatae quidem, sed adhuc parum adhibitae ad rationes grammaticas explicandas, modum verbi non certis conjunctionibus postulari, sed sola ratione sententiae, quae eloquenda animo scriptoris obversetur.

Veram autem ellipsin in ejusmodi locis inesse, sive particulam si, tamquam simpliciter ejectam, intelligi oportere, id ne nobis persuadeamus, cavendum est, quod jam Matthiae, Billroth, alii**) viderunt. Nam etiamsi in explicandis his et similibus structuris ellipses statuere admodum commodum et expeditum est, tamen omni dicendi usui repugnat. Etenim haud ignoramus, nomina quidem et verba omittere scriptores non dubitasse, dummodo aut in antecedentibus nominata facile inde repeterentur, aut propter frequentiam locutionis alicujus cuivis statim in mentem venirent; at in particulis longe aliter se res habet, quae quum non rem, neque factum, sed nihil indicent, nisi rationem, qua res vel facta inter se referenda sint, deesse non possunt, quin rerum et factorum conjunctio tollatur, nisi alia orationis pars quasi ejus vice fungatur. In iis autem conditionibus, de quibus hic agitur, et conditio, et id, quod conditioni subjectum est, simpliciter et absolute dicuntur, ita ut non alterum altero niti

*) Matth. ad Cicer. pro Sext. 42, 92. Billroth. gramm. lat.§. 367, n.