exemplum praebeat Horatius, epist. I, 1, 87 seq.
— Laectus genialis in aula est: Nil ait esse prius, melius nil cuelibe vila; Si non est, jurat bene solis esse maritis.
Ex eo, quod opponitur, certissime intelligimus, poetae proprie dicendum fuisse: si lectus est, ait. Similiter Juvenal. 8, 24 praemissis conditionibus ita pergit:
— Sanctus haberi
Iustitiaeque tenaæ factis diclisque mereris:
Agnosco procerem. Conferas Horat. epist. I, 1, 33 seq. 6, 29; satir. I, 3, 56 seq. II, 2, 16. 3, 292. 6, 50.— Terent. Eunuch. II, 2, 21. Phorm. I, 2, 35.— Juvenal. 6, 330.— Martial. III, 38.— Propert. III, 20, 8.— Cicer. Tuscul. II, 24, 58. III, 24, 57. de fin. II, 17, 57. pro Rosc. Amer. 20, 55. pro Sext. 42, 92. in Verr. III, 2, 4. ad Attic. XI, 2, 4. Liv. XXI, 10, 6. 44, 7.
In omnibus his locis, quorum numerus haud difficile augeri potest, ea pars, quae plena structura ex altera penderet, modo indicativo posita est, quo eodem adjecta particula conditionali poneretur. Neque vero ita raro in ejusmodi locis conjunctivus reperitur; perfecti et praesentis velut Horat. epist. I, 26, 54:
Sit spes fallendi: miscebis sacra profanis. Propert. IV, 5, 9: G Illa velit: poterit magnes non ducere ferrum, Et volucris nidis esse noverca suis.
Horat. epist. I, 1, 28. Propert. III, 2, 23. Cicer. de nat. deor. I, 21, 57;
cap. 86, 22.§. 780.— Idem inveniri apud Graecos docet Heindorf l. c.— Ramshor- nio nos quum in aliis, tum in exemplis ex scriptoribus veteribus prolatis plurimum debere aperte fatemur.


