— 3—
orationis principes inter Romanos dicimus, hoc imprimis egisse videmus, ut non modo cogitatorum materiam verbis redderent, sed etiam articulis orationis inter se jungendis et referendis intimam cogitationis rationem periodo concinne et artificiose structa exprimerent. Poetae vero, quippe quibus maxime pro- positum sit, ut omnia quasi ad oculos refcrant, ea quae nimis composita et complicata esse videntur, refugiunt; contra singula et in partes suas soluta amant; ac sicut generali notionum signiſicatione posthabita, rerum singularium nomina potius proferunt, ita enunciationes quoque solutas et sejunctas exhi- bent, iisque, qui legunt, articulos orationis jungendos relinquunt. Fere idem apud argenteae latinitatis scriptores observari licet, quorum alios propria quaedam ingenii natura ducebat, alios studium, quo illo tempore ingenia luxu- riabant summa brevitate ac per contraria dicendi. Denique sermo vitae com- munis ad conjunctionem periodorum dirimendam propensus est, quum viva dicentis vox et vultus quomodo singulae partes cohaereant, etiam sublato verborum vinculo, satis clare et aperte ostendat. Videamus vitae quotidianae rationem dicendi; fere tota elliptica est neque propemodum aliud quidquam elo- quitur praeter materiam ejus, quod ab alio percipi cupit, sed ita ut, quomodo omnia inter se contineantur, claris quidem verbis non signiſicetur. Itaque ii scriptores, qui ad quotidianae vitae usum ac sermonem propius accedere sibi proposuerunt, velut poetae comici, illa soluta orationis forma saepe utuntur, eademque causa est, cur in satiris et epistolis Horatii saepissime in eam incidamus. 3 Etiam in conditionibus pronuntiandis satis frequenter usurpatur; omissa enim particula conditionali protasis, quae in legitima structura apodosi sub- jicienda erat, quasi sui juris facta per se sola constat.*) Primum hujus rei
**) Cf. Heindorf ad Horat. sat. I, 1, 45. Schmid ad Horat. epist. I, 6, 29. Bentlej. ad IIor. sat. II, 6, 48. Matthiae ad Ciceron. or. pro Rosc. Amer. 20, 55. Drakenb. ad Liv. XXI, 10. Broekhus. ad Tibull. I, 7, 43. Ruhnken. ad Terent. Andr. I, 5, 3. Gronov. observat. IV, 20. Bauer ad Sanctii Minerv. II, pag. 326 seq. Heusinger
ad Vechneri Hellenolex. pag. 147. Ramshorn grammat. lat.§. 193. Zumpt gr. I. 1*


