Aufsatz 
De enunciatorum conditionalium linguae latinae formis ellipticis / Heinrich Riess
Entstehung
Einzelbild herunterladen

2

genere utrobique et indicativus et conjunctivus omnium temporum locum habent, exceptis conjunctivis imperfecti ac plusquamperfecti, quos nisi in oratione obliqua usurpari non licet; quod vero verbi tempus, uter modus eligendus sit, universa sententiae ratio docet.

Neque vero ulla lingua est, quae sententias conditionales tam plena et accurata ratione semper et ubique conformet; quin imo haud scio an nullum aliud enuntiationum genus tam saepe contrahi soleat, neque id solum in ser- monibus vitae communis, sed, licet minus frequenter, etiam in oratione magis polita et culta. Cujus rei causa inde repetenda videtur, quod omnis conditio non rem vere factam mente comprehendi, sed cogitatam animo fingi jubet; in quo quum cogitandi et fingendi vis, quae inest in animo humano, excitetur et compellatur, ejus opera et efficientia partes orationis omissae aut mancae restitui et compleri possunt.

Jam vero in enumerandis conditionum formis, in quibus aliqua cogitati pars desideratur, tria genera distinguenda arbitramur, quorum unum eas com- plectitur, in quibus legitimus nexus inter protasin et apodosin non inter- cedit, alterum eas, in quibus protasis, tertium, in quibus apodosis aut tota deest, aut aliqua ex parte manca invenitur.

Stedt- u. aiv.-Hibl. Frankferen e 1 I.

7

Poetarum et scriptorum posterioris aetatis maxime proprium est, ut ea, quae eloquuntur, nullo communi verborum vinculo addito, ponant, quamvis arcte sententiae iis expressae inter se copulatae sint. Est hoc majus et ampliſicatum quoddam genus figurae illius, quae a grammaticis hendiadys nominatur, non ad singula vocabula, sed ad universas sententias pertinens. Eo autem consilio id maxime ſieri solet, ut singulae cogitati partes gravius et efficacius exponantur et animus lectoris non tam ad sententiam universam, quam ad singulas ejus partes convertatur, quae sic sejunctae jam per se solae majoris ponderis esse videntur. Atqui eos scriptores, quos merito prosae