Aufsatz 
De carminis Hesiodei, quod opera et dies inscribitur, compositione et interpolationibus. Disputatio prior
Entstehung
Einzelbild herunterladen

18

Sententia primo illata: Louroreers.3⁸ rc⁸ en. œνεοmν oxor

qpeoéομεν μς ο r100 1Os desetat y 1εεαꝓιιαοοι⁶:. Sententia huic contraria:nας ϑανοιςσ Ereoor nœd yxœeiεα

bera ver 12dvGεi O6οι geds domεεον Ʒ⁴o.

2l» ⁸ε6eννσεμ⁵έε⁵ετ, ε d'erινσmη. Quodsi, qui alteram adiecit, priorem tolli voluisset, non dixisset Erεooν naida, sed du naidag. Sententiae autem ita iungi possunt: Ad rem quidem familiarem tuendam, h. e. ne res familiaris partiendo minuatur, unicus filius tibi desiderandus est; optandum tamen, ut ad senectutem pervenias duorum filiorum opera sublevatus; fieri enim potest, ut fortunae tuae ita etiam maioribus opibus augcantur. Hanc igitur enunciati formam versuum 643 45 auctor imitando ita expressit, ut duas sententias coniungeret oppositas, et priori quidem aliquid diceret esse concedendum(vf ddiνQν ανινν, cf. 1oννονένα ϑε απκἀς eln), alteram tamen(uεναm ει oiα 9409¹, cf. αιιις ³ε 9⁴eιςι έτεαοοQ r⁴ν εꝓρνακσασαάαεπν) significaret esse potiorem, deinde ad hanc confirmandam argumenta adderet(4⁴εεεμοωνυ ⁴α⁶έεέι qdoros et q. s., cf. 2εααν ⁴ειν⅔τ ππααε⁴ υυινεαέεετ et d. s.). Ad eius autem, qui primus praecepta nautica adiecit, propositum hic locus non magis pertinet, quam versus 687 694, qui etiam propter inanem verbositatem, maxime in versibus 687, 688 conspicuam, illi asscribi non possunt.

V. Duo interpolationum genera proponere institui, tam diversa, ut ceterae omnes intra

hos quasi terminos collocari possent. Et proposui alterius specimen, in quo eligendo id mihi maxime respiciendum putabam, ut tanti ambitus locus esset, ut de eius indole iudi- candi esset copia, hoc minoris esse momenti ducerem, si qui forte locus inveniretur tempore Illi antecedens. Est autem id genus eiusmodi, ut ab Operum carmine minus indole quam consilio distet. Alterum autem genus, quod complectitur versus 724 764 et 765 828, non modo a consilio et indole illius carminis, sed omnino ab ingenio auctoris atque etiam aequalium eius abhorret. Plurimum autem interest inter religionem, qua utriusque partis auctores deos vereri et colere videmus. Hesiodus enim ab Homero de ea re nihil dissen- tiens, religionibns a maioribus acceptis pio animo addictus, tamen ita in iis versatur, ut non modo accepta eum verecundari, sed rationes eius religionis mente percepisse et tanquam zuis uti sentias. Vigebat etiamtum ea religio adeo, ut altioris ingenii homines quales Hesiodus atque Homerus fuerunt, non modo quo ex fonte eius doctrina hausta esset intelligerent, sed ex eodem fonte, rerum naturam dico et vitam humanum(7εν τ έν diνοσιπαά G.⁶σἀοσι ipsius Hesiodi verbis dicere possem), et ipsi haurire auderent. Quod in nostro carmine in iis maxime est conspicuum, quae poeta de bona Eride novavit et quae de Dice disserte exposuit. Atque ex hoc religionis statu repetendum est, quod, quae de hominum officiis poeta docet, omnia et magna sunt ac rationi consentanea, et plana atque perspicua. Quod contra in extremis illis praeceptis, quasi iam senescente illa religione et obscuratis deorum notionibus, omnis divinarum rerum cura in minutis superstitionibus observandis posita est, quae tantum absunt, ut rationibus ex ipsa hominum conscientia petitis fidem faciant, ut et qui invenerint ea praecepta, et qui tradiderint, ipsa aut sen- tentiarum aut verborum obscuritate hominum animos permovere et reverentia quadam ad obsequendum adducere voluisse appareat. Itaque in his demum agnoscimus illum quem ferunt Hesiodum, quemseculi mystici quasi antecursorem Lobeckius Aglaoph. p. 309