Aufsatz 
De carminis Hesiodei, quod opera et dies inscribitur, compositione et interpolationibus. Disputatio prior
Entstehung
Einzelbild herunterladen

19

dixit, non Operum auctorem, ab hoc diversissimum, sed eum.quipracbia et berbas magicas praedicavit, scripsitque OOvt o‿eνεαeĩ Diebus subiunctam, Melampodiam, libros fatidicos(En, ⁴α2άηηινννταἀ et ostentarium sive eS=pοας εn 1εοα⁵νν⁷. Quod non de uno poeta, sed de genere quodam hesiodeo, ab ipsius Hesiodi carmine multum distante, intelli- gendum esse, vix est quod moneam.

Haec universe disputata quoniam mihi tanquam ad clepsydram dicenti singillatim Persequi non licet, omnes locos, quos interpolatos esse iudicem, enumerabo, temporum, quibus adiecti mihi videntur, ordine dispositos.

Primn igitur actate Operum carmini adiecta sunt ea, quae primam eius formam eius- que consilium maxime respiciunt, atque ab Hesiodi sentiendi genere non nimis recedunt, in quorum numero ſhabeo in priore carminis parte versus 25, 26; 210, 211; 244, 245; 265. 266; 320 341; 317 319; 342 377, quibus adhaerebant versus 381, 382; 378 380; in altera parte vv. 385 387; 399 404; 405; 406; 433; 438 447; 455 457; 462; 464; 471, 472; 483 492; 496, 497; 500, 501; 602 605. Deinde praecepta nautica, vv. 40 46 et 618 630 et 663 686; 631 642 et 646 662; 643 645; 687 694; 695 705(; 706 723).

Alteri aetati eos locos asscribo, quos tum demum insertos esse verisimile est, quum prima carminis forma additis alienis iam obscurata esset, quique quasi in confinio aetatis Hesiodi et aetatis mysticae positi fuisse videntur. Sunt ii loci vv. 47 105(in quos post illatus v. 93, fortasse et 99); 106, 107, 109, 110, 112 201; 108; 111; 223, 238; 314.

Tertia actate adiecti sunt(fortasse vv. 706 723) 724 828; praeterea prooemium (vv. 1 10), duo denique loci, qui, quamquam ab illo, quod descripsi, genere alieni, tamen alias ob causas in eorum additamentorum numero habendi sunt, quae atticam aetatem proxime antecesserunt, versus dico 502 563, et, quos propter propositi similitudinem ad eundem auctorem referendos esse coniicio, vv. 582 595, quibus post additus v. 596.

Sunt in his de quibus Hesiodo abiudicandis iam ab aliis egregie disputatum sit; sunt alia de quibus iam nunc apud eos mihi constare necesse sit, quibus de Operum consilio per- suasero; de ceteris et de aetate, cui quamque interpolationem assignavi, postea mihi spero disserendi occasionem oblatum iri.