Aufsatz 
De carminis Hesiodei, quod opera et dies inscribitur, compositione et interpolationibus. Disputatio prior
Entstehung
Einzelbild herunterladen

16

paranda(vv 407 432, 434 437). 3) De iusto arationis tempore uberius praecipitur (vv. 447 454, 458 461, 463, 465 470, 473 482). 4) De alio quodom arandi tempore minus opportuno(vv. 483 492).

B. Praecepta de navigatione. 1) Vergiliis occidentibus nou esse navigandum(vv. 617 623). 2) Navem et supelleetilem nauticam hieme bene condendos esse(624 630). 3) De iusto navigandi tempore uberius praecipitur(663 677). 4) De alio quodam navi- gandi tempore minus opportuno(678 686).

Neque vero me fugit, hoc argumentum etiam eos in usum suum convertere Posse, qui cum Rankio, Vollbehrio, Lennepio unum et continuum carmen Opera et Dies esse conten- dant. Sed nemo, qui quidem in eiusmodi quaestionibus versatus est, nescit, eam proba- bilitatem, quam unam in talibus disquisitionibus assequi possumus, non uno argumento, sed omnibus coniunctis effici. Neque mirandum, quod Operum carmen, rhapsodorum con- certationibus tantopere frequentatum, hac ipsa parte auctum est, Quod ubi primum per urbes maritimas Boeotiae recitari est coeptum, rhapsodi intelligebant, carum incolas, qui navigationi non minus quem rei rusticae studerent, aliquid in eo desiderare oportere. Neque dubito, quin ipse Hesiodus, si ad oram maritimam domicilium ei constitutum fuisset, et judicasset aliter de iis, qui navigationi operam darent, et ipse fratri de re nautica quaedam tradidisset. Quod, ab ipso omissum, non infelici conatu supplevit rhapsodus quidam, qui, quamquam ingenii facultate non aeque praeditus, tamen artis suae satis erat peritus. Et quum nequaquam verisimile sit, rhapsodos carminum tam exiguum versuum numerum complectentium partes seiunctas recitasse, eidem interpolatori etiam versus 40 46 deberi coniicio, quibus navigationis mentio in prooemium recipiebatur, praesertim quum singularem zentiendi similitudinem uterque locus prodat. Cf. vv. 40, 41:

vil⁴ο⁶⁶⁸ε ⁷ισααα υσν Mπιεέο Juααυπμαυπιε, 066) 50& A⁵‿⁴eν ε*εα ⁴μe⁷σdεις 1εꝓ Ʒνέιινέαισ et v. 686: zoννιμιαα ⁴e vpoxiy era dedodt 900z010t.

Reliquum est, ut de jis versibus dicam, quos carmini de navigandi temporibus post insertos esse statui. Videntur igitur mihi in tres partes disiungendi, ita ut primum ver- sibus 631 642 continuentur vv. 646 662, eximantur vv. 643 45, denique terria pars complectatur vv. 687 694. Ac primae parti quod attribui versus 631, 632, quos Steitzius lis, quos excipiunt, coniunxit, id eam ob causam feci, quod prima illa praecepta nautica nequaquam ea loquacitate laborant, ut eorum auctorem candem sententiam paucissimis ver- sibus interiectis iterum posuisse consentaneum sit. Quid enim interest inter hanc sententiam v. 631 2* 16⁶ε»i 9 ν εμέ⁶ιν ε⁴ισά⁸ιεανν, ν τ⁸ε οιοσν

d&εμαέον ενμιιισσ˙σσ 7*νμααε ²εεασ⁶οο dονα, et hanc vv. 761 sq. eiwlos 16z⁸ε viſ 90 νννσdνένμμοσσι πνιια

Aduey s 6ν,υοτο e πeντ 119ε0 9*. Cf. Twesten. p. 57. Coniunxi autem eum locum, qui de Hesiodi patre est, cum eo, qui victoriam in rhapsodorum certamine ab ipso reportatam commemorat, quod eodem utrum- que consilio et compositum et insertum esse credo. Quum enim, magno temporis spatio interiecto, ex memoria auctoris Operum paene solum nomen superesset, carminis intellectus difticilior evascrat, quum quis esset is, qui de iniuria a fratre sibi illata conquereretur, et quae esset ea urbs, cuius et ipsius mentionem v. 269 intulit, et reges increpuit eius, plerique nescirent. Igitur non eam ob causam, quam Steitzius p. 13 aflert, quod rhapsodi