15
Est autem etiam alia causa, propter quam versus 40— 46, licet per se Hesiodo non sint indigni, abiudicandos ei esse existimem. Ptenim versus 45 certissimo indicio est, huius loci auctorem praecepta nautica, fortasse non omnia, sed eam certe partem, quae prima inserta esse videtur, versus dico 618— 630 et 663— 686, cognita habuisse, quae non solum ab Operum carmine, sed ab ipso Hesiodo aliena esse mihi persuasum est Exsecui autem ex hac ipea parte versus 632— 662, 687— 694, qui ab eius indole non minus quam ab hesiodeis recedunt, et seriorem originem etiam aliis rebus, post mihi declarandis, produnt. Hoc igitur iam quaerendum, num prima illa praecepta nautica Operum carminis pars ab initio fuisse videantur. Et sunt ea et ipsa bene disposita et Operibus ita adaptata, ut huic uni loco ea destinata fuisse appareat. Neque enim verbis solum, sed etiam argumenti quadam communitate üs adiuncta sunt. Unde hoc certe efticitur, tum temporis eam partem compositam esse, quum primum propositum carminis, quo agri colendi tempora describuntur. nondum nimia insiticiorum versuum copia, qui de universa re rustica sunt, quasi obrutum atque obscuratum esset. Sed Hesiodo ipsi cur eam abiudicem, aperiam. Primum igitur hoc notandum est, quum in duobus tantum Operum locis navigationis mentio fiat, in altero (v. 236, a nullo in suspicionem vocato ²¹⁹) iustos homines in omnium bonorum abundantia vivere nec naves conscendere dici,„quoniam sufficientes fruges terra praebeat,“ altero(v. 247) improborum naves memorari. Unde hoc patet, Operum poetam iustorum et felicium hominum unam agriculturam esse iudicare, navigationem improbis deorumque poenis obnoxis relinquere. Justissima igitur erat illa dmπιόοπα, quam schol- anonym. profitetur, örl μ⁵ααterat*αα ατς 16τταμαοςν ϑι 1οις̈ αμαοαα⁴εeς.α2ο εεμφμ⁴α⁴α εαυ νσεοσς. Quamquam de causa non plane ei assentior Hesiodi enim, Heliconis accolae, cives navi- gutioni operam dare non potuerunt, nisi patria relicta in urbes mari adiacentes migrassent. Id autem fere eos tantum fecisse consentaneum est, qui re familiari neglecta ad summam inopiam delapsi essent, aut qui navigandi periculis susceptis quam assiduo operum rusticorum labore vitam sustentare mallent. Ita fiebat, ut navigatio apud illos hominum aut pigrorum et perditorum, aut certe temerariorum esse existimaretur. Eam igitur popularium suorum opinionem Hesiodus et ipse amplexus erat. Ad hoc autem vietus quaerendi genus, a quo tantopere animus eius abhorret, quod eorum hominum esse indicat, a quorum ipsorum moribus Persam revocat, eum fratri quasi viam monstrasse, verisimile certe non est. Accedit, quod in generali illa admonitione, qua ad laborem fratrem impellit, de nullo alio opere cogitare videtur, nisi de agricultura. Cf. versus 299 sqq.
soy⁴εεν, J—lεοαeν,ον mπιινοε, οα mοσςσ ⁴ιις
x9αο †όαέν ε σεασσειρσσάα nνμυνο
21⁶ο⁶ενι, 6 0 de Le*ν ττιανανςι ιαι, et in ipso prooemio, quod de Eridibus est, versus 21 sqq Denique id quoque attenden- dum, quod praecepta nautica nimia quodam cura in partibus disponendis praecepta de arando imitantur, neque ea incorrupta, sed aucta versibus consilio Hesiodi minime con- venientibus 483— 492. Quod ut perspiciatur, utriusque loci partes quo ordine se exei- piant, proponam.
A. Praecepta de aratione. 1) Vergiliis occidentibus arandum esse docetur(vv. 384,
385, 388— 398). 2) Omnium autem primum instrumenta ad agricolationem necessaria esse
*0) Nisi quod Lennepius pro odd' em id»tooowra, coniecit ed— εππν e⁶υν tοοντ³αν audacia in tam antiquo carmine nullo pacto ferenda.


