14
enim hominibus viectum abscondiderunt; quod nisi fecissent, tantum alimentorum— asphodeli scilicet et malvae et quae sunt eiusdem generis— unius diei labore homines sibi parare possent, quantum in totum annum sufficeret, neque quisquam foret, qui aut agrorum colendorum aut navigandi laborem susciperet. Sed noluerunt dei agros et navigationem negligi. ¹*) Otiosos igitur homines esse deis non placuit, ideoque victu abscondito agriculturae et navigationis necessitatem iis iniunxerunt. Sed aliam causam afferunt versus 47— 49 ab illa multum diversam. Non dei rerum naturam sapienter ad- ministrantes hominibusque ad vitam honeste degendam viam monstrantes nobis proponuntur, sed Jupiter iratus, Promethei fraudem labore hominibus imposito ulciscens, neque labore tantum, sed omnibus matis, quae vitam humanam afflictant. Apparet, hanc causam ab illa adeo abhorrere, ut ab eodem poeta eodem in carmine posita esse non possit; et ut possit, non ita poeta eam posuisset, ut pro eadem atque illam eam haberet. Sed tamen ita est adiuncta, ut verba iis, quae antecedunt, accommodata esse apertum sit. Itaque, ut sen- tentiam meam promam, altera causa profecta videtur ab eo, cui, quum deos victum hominibus occultasse audisset— neque intellexisset—, fabula de igne hominibus a Jove denegato in mentem veniret: quam sive illustrandae sententiae causa, quae ipsi obscurior videretur, sive ut carminis severitatem leniret atque variaret, interposuit, ita quidem, ut in inserenda verborum potius quam sententiarum similitudinem spectaret. Quo fiebat, ut quum v. 42 dei victum occultasse— zoειμαεεε— dicerentur, id v. 47 Jovi tribueret— 2 ν,⁷—, quod is igne abscondito— 0εε ε ταιο— hominibus vitam difficiliorem reddiderit. Non assentior enim Lehrsio versus 50 sqq. a prioribus divellenti, quamvis concedam, vera esse, quae p. 224 annot. 7 scripsit:„Etenim si haec una leges, hoc habebis: Juppiter victum hominibus abscondidit, iratus, quod a Prometheo deceptus erat. Idcirco enim aerumnas meditans hominibus feminam creavit, calamitatem hominibus.“ Non potest negari, una voce 200αάτες rhapsodum— satis eum imbecillum— usum esse ad inserendam fabulam de Pandora. At Lehrsius rhapsodi verba nimis urget, quae pingius accipienda sunt. Hoc enim ille cogitavit, quamquam non optime enunciavit: Sed Juppiter iratus ob Promethei fraudem hominibus vitam difficiliorem reddidit; et primum quidem ignem abscondidit, deinde Pandora in terram demissa homines mulcavit. His„sanae rationi satisfieri“ multum absum, ut dicam. Sed cur ego nescio cui compilatori potius cum Lehrsio malam istam iungendi rationem tribuam, quam ipsi rhapsodo, qui fabulam de Pandora et ipsam ita exposuit, ut non admodum acuto ingenio eum fuisse intelligamus? Cf. interpretes ad v. 59— 84.
Ex his autem hoc credo manifestum esse, vv. 40— 46 nec Hesiodi esse, neque vero eius, qui fabulam de Pandora adiecit; sed ita statuendum esse, primo additos esse versus 40— 46, hos deinde alii cuidam rhapsodo occasionem dedisse ad inserendos versus 47— 105.
¹⁰) Ne quis coniunctionem d11ν in versu 45 desideret, asyndeti in voce al wa, similem rationem esse moneo, atque in voce aurtzaæ, de qua disserte exposuit Nægelsb. ad II., 442, quem eundem conter ad II. a, 303 de asyndeto in voce alwoa Scilicet causa cum effectu suo tam arcte cohaeret, ut causa posita etiam effectus positus esse videatur: quamobrem indicata causa expositio effectus interdum eodem loco habetur atque uberior explicatio rei iam enunciatae(ànεκeεοτ), in qua constat coniungendi particulas saepissime omitti. Ceterum si ratio ea, qua v. 45 cum iis quos excipit cohaeret, interposita coniunctione indicanda esset, non sufficeret dlla, sed dicendum esset lla„ãg. Ita enim sententiae se excipiunt: Facile unius diei labore parares, quod in totum annum suificeret. Sed ſprohibuerunt dei; nam] statim gubernaculum domi conderes neque curares culturum agrorum.


