13
actate quidquam adiectum est, id nisi ita fieri potuit, ut aliud quoddam carmen salva traditorum integritate exemplarium parti in fine adiungeretur, quemadmodum Ornitho- mantiam adiectam audimus. Quod idem quominus de Dierum carmine et de superstiticsis, quae excipit, praeceptis statuam, obstat Plutarchi de Heraclito testimonium supra allatum
Denique, ut ad Steitzium rursus me convertam, quae ratio est, eos versus, quos obscuros dicas, ut vv. 766— 68 et v. 759, quosve ne enuntiata quidem absoluta continere, ut vv. 731, 732, 740, hos is auctoribus vindicare, quos perspicuitati carminis consulere voluisse posueris? Quis vero hoc sibi persuaserit, diasceuastas illos non singulis tantum versibus, sed toto capite(vv. 513— 535) interposito pristinum carmen restituere esse conatos?
De tertio quod Steitzius statuit, interpolatorum genere, quod ex lectoribus constare voluit, non est quod pluribus disputem, quum pleraque, quae de diasceuastis dixi, etiam ad hoc genus pertineant. Quamquam si quis non eius actatis lectores intelligat, qua scripta exempla frequentiora esse coeperant, sed paucissimos eorum temporum,„quibus vix quid- quam fuit librorum, nisi quod aut commentantibus, aut ediscentibus usui esset,“*⁷) facile con- cedo, fieri potuisse ut aliquis dεεέιοατκαος οόινιια νυυ᷑,„qui de suo exemplo pueris carminum verba praciret,“*) nonnullos versus aliunde conquisitos adscriberet, dummodo hoc constet, eos ipsos versus rhapsodorum demum recitationibus propagatos et in eum, cui appositi jerant, locum receptos esse. Hos enim veri nominis dεeνεναeeς Operum esse credo. eorumque usu fere solo effici potuisse, ut insiticia cum veris quasi coalescerent.
IV.
In iis, quae a rhapsodis Hesiodi carmini inserta sunt, tanta invenitur diversitas, ut non modo complurium auctorum ingenia, sed etiam diversarum aetatum de summis rebus dissensiones. prodant. Quod ita arbitror maxime perspicuum fore, si eos locos, qui maximo discrimine distant, proposuero, deinde ostendam, quibus ceteri quasi gradibus ab altero genere ad alterum descendant.
Est igitur primum id genus, quod ad Hesiodi Operum indolem tam prope accedit, ut, nisi quae de eius carminis consilio exposui, mihi certissima viderentur, illa ab initio cum eo coniuncta fuisse censerem. Pertinent autem ad id genus quum alii tum hi loci, vv. 40— 46, 618— 630, 663— 686; de quibus iam uberius disputabo.
Primam mihi de versibus 40— 46 suspicionem intulerunt versus 40 et 41, quorum sententia, per se satis perspicua, cum iis, quae antecedunt, male connexa est, cum iis, quae sequuntur, optime cohaeret. Dimidiam partem versus 40 significat sine iniuria partam praestare toti malis artibus quaesito. Quodsi id Persa cogitare iuberetur, non reges, sen- tentia esset opportunissima. Quod autem iidem stultitiae ideo insimulantur, quod nesciant, incundissime homines malva et asphodelo vivere posse, id ne Persae quidem ex carminis consilio exprobrari poterat. Quid enim arare opus est, qui gratuitis quasi terrae donis contentus vivat? Apertum est, credo, non Hesiodum reges stultos dixisse, sed eum, qui suam sententiam aliquo modo hesiodeis connectere vellet. Nihil igitur est illud νραηα, nisi vinculum quoddam, quo en, quae sequuntur, versui 39 coniuncta sunt. Hoc igitur vocabulo misso, quid significent versus 40— 46, videndum. Dimidia pars(honeste parta), inquit poeta, praestat toti(per iniuriam quaesito), atque etiam malva et asphodelo iucundis- sime homines vivere possent. Quod nesciunt— non reges solum— sed omnes homines; dei
²*) Nitzschii verba sunt I. I. I, p. 96. ¹*) Ibidem.


