Aufsatz 
De carminis Hesiodei, quod opera et dies inscribitur, compositione et interpolationibus. Disputatio prior
Entstehung
Einzelbild herunterladen

12

essent poetarum. Quo de munere haec sunt apud Platonem Jon. p. 530, e: 00do 0 4νοιη³ απωποι εαmσέσ⁴ς,&i 1 πσσ⅞uin d⁴ leεενα 11 100 1²⁶⁰ τ⁶ν αο 1ασιι⁴dν toune deεν τον τπωιπm⁷πνπον dιπμοιεας νπμνυνκι εάσ ος 2νͤ⅜%A 10010 d 2⁴.λιμ εαεέτννσuμm parνςστονα τι ιν 6 πιιυmνννα αιασον ανa 00 rdrα ³⅜εααα ναονσσσασι I2N. I1, 9 LEꝓειςι ꝗExOœxε& εεμαοεα νπσν τονιο πετον 2ν π⁴αοισε π τsν. Hac ipsa autem re diversi erant, quod Atticae aetatis rhapsodi ipsa recitandi arte poetarum interpretes esse volebant, antiquiores autem, qui hac re minus volebant et aecquali quadam omnes carminum partes recitatione pronuntiasse videntur, ut ab audientibus sententiae per- ciperentur aliquid interdum aut immutare aut addere non detrectabant. Itaque si tali consilio quos versus adiectos invenerimus, non est, quod praeter rhapsodos, quibus quasi proprium hoc munus erat, alios quosdam nescio quos diasceuastas ponamus. Nam fuisse quidem diasceuastas et ipse ego affirmo, a rhapsodis diversos fuisse quosdam, qui tot versus inscrerent, non concedo.

Alterum autem et tertium interpolationum exornantium et explicantium genus Steitzium nullam aliam ob rem video ad diasceuastas retulisse, nisi quod a rhapsodorum carminibus vehementer discreparent inventione et coniunctione sententiarum ineptissima, magna inanium verborum turba, orationis inconcinnitate, quam et versus aliorum poetarum recepti, et enuntiata ineleganter conformata, et vocabula in veteribus epicis non obvia lcrebro posita patefacerent; horum enim, quae de versibus 513 35 pronunciavit, fere similia sunt, quae de ceteris versibus, quos ad hoc genus pertinere arbitratur, dixit. Summa autem totius eius iudicii haec est, videri hos locos serioris actatis auctoribus asscribendos, quam eos, quos rhapsodis tribuit. In quo hoc miror, Steitzium ita ea genera distinere, quasi exploratum sit, unam quandam certam indolem esse eorum sive versuum sive carminum, quae a rhapsodis condita sint, quum id potius omni dubitatione exemtum esse debeat, non minorem fuisse carminum, quam ingeniorum et temporum diversitatem. Neque profecto video, cur rhapsodis nihil quod ineptum, inconcinnum, inelegans sit, nihil quod obscurum, nullum vocabulum ab epico sermone alienum ²⁶) tribui queat. An vero rhapsodos eos, qui Homeri Hesiodique similes et paene aequales fuerunt, subito credimus id genus inse- cutum esse, quod apud Platonem videmus? Mihi vero priorum illorum rhapsodorum ars seculorum decursu non paullum immutata ea ipsua demum re in contemtionem venisse videtur, quod ex quo legendorum librorum maior erat copia, illorum recens inventa a priscorum poetarum versibus facilius discernebantur, ut tandem neque rhapsodis neque cuiquam alii sua illis immiscere concederetur. Neque meae sententiae ea obsunt, quae Nitzschius(de hist. Hom. I, p. 97) de iis poetis disputans,qui qua sua, qua aliorum fraude Orphei Musaeive nomen usurparint, aut horum similes Minyadem et Thesprotidem composuerint, seribit:Neque vero, inquit,potest esse obscurum, illam litteraturae crebrescentis aetatem, quum vetera carmina, usque eo infrequentia, iam in quandam cele- britatem perducerentur, peropportunam fuisse eiusmodi fraudibus. Cuiuscunque enim poetac intererat, sua pro vetustis venditare, is tum fidem faciebat facillime, quum multis saepe antehac ignota in notitiam venerunt. Ac saepius videntur in transscribendis anti- quiorum poetarum operibus sua alienis immiscuisse. Quod enim de carminibus usque co infrequentibus dici potest, id neutiquam cadit in Hesiodi Opera et Dies, quibus si illa

¹⁰) At Hesiodum ipsum oνrdteur putabat Plutarchus! Cf. Procul. ad v. 222.