11
rhapsodis asscribit prooemium(v. 1— 10), deinde episodia de ipso poeta(vv. 646— 62 e „fortasse“ 633— 40). Diasceuastis, quos duabus rebus diversos a rhapsodis dicit,„primum, quod aetate sint interiores, deinde vero, quod illi auditorum gratia, hi in usum lectorum Opera interpolaverint,“ his igitur, quorum recensionem, sive recensiones, non infra Theo- gnidis aetatem ponendas censet, primum teibuit versus, quos dicit, connexivos 106— 108, 202, 263, 264, 381, 382, 491, 492, 561— 63, 617, 641, 642, 687, 688 et versus, quibus Ornithomantia Diebus annexa fuerit, 826— 828; deinde versus exornantes 513— 35, 396— 404, 314— 316, 731, 732, 740, 766— 68, 799, 179— 81, 187— 89, 220, 221, 240— 47, 270— 73, 309, 310, 592— 95, 644, 645, 788, 789, 815, 816; tum versus explicatioos 406, 438, 801. Lectores denique, maxime Atticos,„quibus parum larga manu Hesiodus sententias sparsisse videretur, ipsos aut illius verba sententia qualicunque confir- mare studuisse(vv. 25, 26, 93, 210, 211), aut sententiis hesiodeis locos parallelos adscri- psisse(vv. 308, 311, 352, 355, 579, 580, 581), aut denique sententias quamvis diversi sensus propter vocabuli vibrantis communitatem adiunxisse(vv. 317, 318, 319, 346, 347, 348, 356. 365, 825),“ quibus addit versus 385— 87, 462— 64, 596. Cf. eius dissertationem p. 10— 19, ex quibus haec excerpere visum est, quod de quovis loco ei, qui haec diiudi- care voluerit, statuendum erit.
Ianc igitur sententiam cur non sequerer, has habui causas. Primum enim, quod maximum est, hoc mihi persuadere non possum, iis temporibus, quibus non modo ipsi rhapsodi et reliquorum admodum pauci, sed multi carmen Hesiodi scriptum manibus tererent, tam multa potuisse irrepere; suum enim cuique exemplar testimonio erat, quid ab Hesiodo profectum esset, quid falso ei asscriberetur; neque in ea re indulsisse inter se aut quos Steitzius diasceuastas dicit, aut lectores probabile est, quod illis temporibus homines consentaneum est Hesiodi nomen, antiquissimi vatis totius Graeciae laudibus celebrati, tanta reverentia coluisse, ut eius carmen alienis contaminare religioni ducerent. Quod longe secus tum fuisse, quum paene solis rhapsodorum recitationibus carmina vulgarentur, paulo ante mihi monitum est. Neque ego hoc nego fieri potuisse, ut paucissimi quidam versus, singuli in margine a lectoribus asscripti, irreperent, quod quum in aliis scriptoribus acciderit, tum in hoc multo proclivius erat. Verum hoc ad hanc quaestionem non pertinet, neque ullum versum inveni, quem tali casui locum suum debere credam, nisi forte v. 93, qui ne in omnibus quidem codicibus exstat; nam de ceteris omnibus habeo cur aliter statuam, ne iis quidem exceptis quos aliunde asscitos esse verisimile est, ut v. 318. Non vereor autem, ne quis mihi Theognideorum farraginem obiiciat, quae in eam formam, qua nunc circum- feruntur aut ita redacta sunt, ut Welkerus arbitratus est, aut, quod et Schneidewinus et alii statuerunt, nunquam in unum carmen coniuncta fuerunt. Sed ad propositum revertor.
Diasceuastas quos homines sibi fingat, Steitzius non dixit, nisi quod rhapsodos non fuisse significat. Sccutos autem esse primum, ut partim ad coniungenda, quae erant sine vinculo, partim ad complectendam summam capitum vel singulos vel plures versus connexivos interponerent.“ Quasi vero rhapsodi, sive ipsi quid inseruerant, sive male coniuncta acceperant, id connectendi negotium neglexisse putandi sint, aut non multo maiorem curam habuisse, ut, quae recitarent, ab auditoribus, quam illos ut scripta a lectoribus perciperentur. Nam quidquid inter antiquiores illos et inter Atticos rhapsodos interfuisse ponimus, tamen hoc quivis concedet illos et ipsos, quamvis Attici subtiliore quadam et exquisitiore recitandi arte eos superarint, sibi proposuisse, ut quasi interpretes


