10
carminis partibus audientium animos tenere possent, quae cum Hesiodi causa non plane coniunctae, sed communes essent. Itaque quum quod primarium Hesiodi consilium fuisset, quo is omnia retulisset, et audientes minus attenderent, et rhapsodi negligerent, fiebat ut, laxatis quasi carminis compagibus, aliena facilius inseri possent. Atque quum pleraque praeceptis et sententiis continerentur de vita bene instituenda et de re familiari augenda et tuenda, multi exstiterunt, qui de suis aliquid addere et novando hominum animos excitare conarentur. Constat enim rhapsodos illis temporibus multum fuisse diversos ab iis, quos Platonis aequales cognoscimus. Horum enim omnis ars in alienis decantandis posita erat, quum illi ab iis, quos Homerus et Hesiodus ο⁴⁶oοος dicunt aut nihil aut sola facultate, non ipso instituto discederent.³) Hoc autem quum per se verisimile jsit, tum ex carminum homericorum historia cognitum est, eos rhapsodos, qui non ipsi carmina componerent, tamen ab interpolandis alienis non omnes abstinuisse; quod ut admodum pauci fecerint, tamen carminum per tot secula toties a tot hominibus recitatorum prima forma integra permanere vix potuit.
Rhapsodorum igitur studiis Hesiodi carmen deformatum esse credo. Fuerunt, qui uno alterove versu passim adiecto poetae sententias, ut ipsi quidem sibi videbantur, exor- narent et illustrarent; fuerunt qui novas, quas genuinis similes, fortasse etiam praestantiores esse existimarent, sive ex suis sive aliunde excerptas adiicerent. Exstiterunt vero etiam, qui duum maioribus carminibus condendis impares se esse sentirent, tamen tota capita inserere et sua commenta Hesiodi nomine commendare auderent. Quod eo facilius fieri poterat, quod illa aetate, quae poetarum opera audiendo, non legendo, cognoscebat, ut ad suum auctorem quodque inventum referretur neque poterat quisquam cavere, neque ad- modum cupiebat. Nam quamquam etiam nomen clarissimi poetae ad audiendum alliciebat, tamen in hoc tam exigui ambitus carmine brevi evenire necesse erat, ut suis commodis rhapsodi non male sibi consulere viderentur, si quae toties decantata non iam eodem plausu exciperentur, novis quibusdam distinguerent et exornarent. Denique excitabat eorum studia etiam concertatio illa, quam is, qui versum 26 adiecit, commemorat:
α—Qπνιις πμτε mS⁵ oveε να dο⁶⁶ς υα⁴ε.
Sententiam ab ea, quam exposui, aliquantum diversam protulit Steitzius, qui totum illud interpolandi negotium tribus hominum generibus dispertivit, rhapsodis, diascenastis, lectoribus. Et rhapsodis quidem longiores quosdam locos deberi, primum duos, quos ipsum Hesiodum auctorem habere, sed in hoc carmen ab illis demum receptos arbitratur, qui „data occasione aliquam carminis sententium— male licet eam intellexerint— pluribus persequendi, alio eiusdem poetae carmine immisso munere interpolatoris fun- gerentur.“ Sunt autem ii loci carmina de Pandora et de actatibus, ex quibus ut non hesiodeos eiiciendos censet vv. 60— 69, 76, 79, 93, et 179— 181, 187— 189. Praeterea
*⁵) Cf. Nitzsch. de hist. Hom. I, p. 138:„Antiquissima aetate quum cantores Phemii et Demodoci similes pronunciationem rudioris citharae accentibus modularentur, unum erat cantorum epicorum genus, quos Theopompus apud Athen. XII, 531, A. iure suo citharoedos pariter atque rhapsodos appellat.“ Et Welker. Ep. Cycl. I, p. 365:„Durch die feſtgeſtellte Worterklärung(oaνιρνd᷑õνᷣ e daεασαςᷣ= d⁴⁶οςσ) fallen von ſelbſt manche anf die falſche(ab eo quod est dmπν⁄⁸εν dοι⁶ννν) geſtützte Annahmen über eine durch dle Rhapſodie herbeigeführte Epoche in der Poeſie ſelbſt und das Verhältniß der älteſten homeriſchen Rhapſoden zu den Aöden der Ilias und Odyſſee. Kein Unterſchied zwiſchen beiden, der das Innere der Poeſie anginge, wird uns bekannt; et p. 366: Rhapſoden wie Aöden ſind in der früheren Zeit im höheren Sinne die Dichter ſelbſt und dann diejenigen, welche die fertigen unverbeſſerlichen Lieder auswendig lernen und verbreiten.“


