Aufsatz 
De carminis Hesiodei, quod opera et dies inscribitur, compositione et interpolationibus. Disputatio prior
Entstehung
Einzelbild herunterladen

7

Atque eodem referendum videtur, quod, quum multa de agricultura praecipi possent. Hesiodus fere nihil tradidit, nisi temporum, quibus quaeque facienda essent, descriptionem. Nimirum id Persae, homini inerti, maxime commendandum erat, ut suo quaeque tempore faceret.

Ceterum quamquam hoc teneo, Hesiodum de agricultura fratri praecepisse, tamen multum absum, ut vel ea, quae ad primam carminis formam pertinuisse statuis, omnia in- corrupta et sincera esse praestem. Neque enim quemquam fugere potest, iis, quae post versum 482 leguntur, non solum interpolationes esse admixtas, sed etiam quae ab ipso poeta profecta erant, non mediocrem labem tulisse. Quin etiam loci sunt, in quibus lacunas animadvertere mihi videar. Ita statuo de lis quae versum 569 excipiunt, ubi ⁴ςᷣ ⁴α̈ duεενον(v. 570) rhapsodum sapit, verba autem 1οre ν αe⁴αροσ dτεέτι ο⁹νέιν excidisse quaedam, in quibus de fodiendis vitibus expozitum esset, arguunt. Quod quidem iam Lehrsius vidit, ef. quaestt. epp. p. 212,§. 6:Quaedam excidisse et ex veterum locis citatis, qui hodie desiderantur, patet(2), et ipsi suspicaremur, de vitium satione et curatione plus dictum fuisse, quam nune est. Denique versus 609 sqq. mirum quantum languent quan- tumque ab ea orationis ubertate, qua Hesiodus cetera pleraque persecutus est, recedunt, ut nihil aliud eos csse suspicer, quam brevem quandam deperditorum enumerationem, propter- ea fortasse adiectam, ne mutilo atque decurtato operi suus finis deesset. Neque enim quisquam, qui Hesiodum veri nominis poetam fuisse credit, eum id neglexisse sibi persua- serit, quod nemo nostrum non videt ei faciendum fuisse, ut extrema carminis cum primis coniungeret, atque in ipso fine ea repeteret, propter quae omnis disputatio suscepta erat. Et videtur mihi Heziodus versibus perorasse simillimis corum, quibus priorem partem ab- solvit(vv. 274 285).

Jam ut quae sincera iudicavi uno quasi decursu legi possint, reliquum est, ut de ver- zuum transpositione dicam qua in vv. 225 247 utendum esse ducebam. Multum quidem absum, ut id remedium carmini sanando temere adhibendum esse censeam, quod eo magis cavendum est, quo plures loci in ea congerie, ad quam Hesiodi Opera temporum suecessu accreverunt, inveniuntur, qui talem operam admittere videantur; neque probabo, si quis sola argumenti similitudine adductus tale quid tentaverit. Quod num in Steitzium cadat, qui versus 453, 454 et 602 6 suo loco motos inter versus 409 et 410 inseri, vv. 455 457 posf versum 425, versum 643 post v. 686 collocari iussit, tum iudicandum erit, quum rationes suas aperuerit. Sed ego quod hane medelam illis versibus adhibere ausus sum. feci necessitate quadam, ut mihi videbar, paene coactus. Ego enim verissime Lehrsium quaestt. epp. p. 239 haec annotasse arbitror:Dice in Hesiodeis non est illa, quae apud tragicos est, severa et hominibus infensa dea: sed mitis est, fungens officio sibi demandato invita; tanquam impar puella iniuriis ab hominum manu sibi illatis propulsandis apud Jovem patrem conquerens,Veneri homericae similis. Quam eandem sententiam C. F. Iermannus profitebatur, eamque ab causam v. 223 in insiticiorum numero habebat. Mihi autem, hacc summis viris assentiendi, praeterea displicent verba 7εοαα σσσαεένν, quoniam quae obtorto collo iam trahitur, nihil proficit si nube se tegere conatur, ut bene monuit Goettlingius, qui quod eam difficultatem ita expeditam fore duxit, si versu 220 diuys, non Aiæns, scripsisset, et diź esset judicum iustitia, vereor ut id multis probaverit. Itaque nisi quis forte Lehrsio assentiatur, hunc locum in frustula dirimenti(vv. 213 218, 219 224, exulare tamen iussis versibus 220 ct 221, 225 231 et q. s.), Hermanno adsti-