5
duplici Eridum genere;— graeco enim nomine utendum est, quum duplicem eius vocis vim neque Certaminis neque Contentionis vocabulum reddat. Duas igitur Erides esse docet, alteram malam hominibusque infestam, alteram praestantiorem, salutarem hominibus, quae ad opes labore parandas omnium animos impellat. Itaque illam cavere iubet Persam, ne, dum iniustas lites circumspectet, agrorum cura derelicta ad egestatem delabatur, quo ubi perventum sit, omnia potius alia illi curae fore, quam iudicia atque causas. Neque enim opibus eum iam satis instructum esse, ut quemadmodum antea sua re familiari neglecta aliorum bonis per principum improbitatem insidias struere possit.(Vv. 11— 24, 27— 39.) Jam autem iniuriam regum recordatus ad hos inerepandos se convertit, qui potentia elati ne vatis quidem nomen veriti a vi atque iniuria sibi temperent.(Vv.-02— 209) Deinde poenis, quae in eos, qui Justitiam violassent, a Jove constitutae sint, praemiis, quibus iusti pique homines affici soleant, uberrima oratione propositis iterum fratrem ab iniquitate et scelere ad iustitiam perducere conatur. Tum vero, tanquam suorum ipse verborum contentione abreptus atque ad maiorem spem atque fiduciam elatus, etiam reges, ut ab iniquis jiudiciis se cohibeant, hortatur; quae rata esse et inulta Jovem, cui omnia zemper curae sint, nunquam esse passurum.(Vv. 212— 273, ex quibus pauci quidam versus eüciendi.) Leniore deinde orationis cursu ad propositum reversus, Persam identidem ut iniuria abstineat, monitum meliora se edocturum et in virtutis viam deducturum profitetur. ltaque laborem ei commendat, honestum eum praedicans, deorum hominumque gratiam nobis conciliantem, divitias denique comparantem, quas virtus et gloria sequi soleant. (Vv. 213— 316, quibus pauca quaedam inserta sunt.)
Haec omnia continuo quasi filo decurrunt, ac ne inter versus quidem 39 et 202 quid- quam intercidisse videtur; nihil enim impedit, quominus hune illi continuemus, dummodo v. 202 pro vEy d', quod ei interpolatori, qui fabulam de Pandora interposuit, debitum iure multorum suspiciones movit, reponas ‿..
Quae autem his ab ipso Hesiodo coniuncta indicavi praeccepta de re rustica, vv. 383 „q., en Twestenius has ob causas seiungenda esse censuit, primum quod in versibus 286— 326 perorationis signum hoc esse dixit, quod sermo eo redeat, unde initium ceperit, deinde quod post versum 326 nihil amplius desiderari putavit, credo etiam, quamquam id ipse non dixit, quod in praeceptis de re rustica multo plura turbata invenit, ex quibus difticillimum est, quae ab codem auctore profecta sint, extricare.
Sed duorum illorum, quae ipse protulit, argumentorum neutrum probari potest. Nam primum inter illa ipsa perorationis indicia, quane eodem iure ad maioris cuiusdam partis, quam ad totius carminis finem referri possunt, multo plura inveniuntur, quibus poeta alteri cuidam parti, quae de operibus hominibus a deis destinatis sit, praefari videatur. Deinde qui illam, quam totius carminis quasi fundamentum esse dixi, de duabus Eridibus fabulam attentius perlegerit, vix poterit adduci, ut iam hoc loco poetam carmen absolutum voluisse credat. Nam multo plura in illo exordio de bona quam de mala Eride disseruit, atque haec ipsa sunt quae novavit, cuius rei rationem non intelligas, nisi eum bonam Eridem celebrandam sibi proposuisse statuas, quum tamen quae hucusque prolata sunt, tantum non omnia ad malam Eridem pertineant. Summam enim disputationis hanc fuisse:
1„6ε ꝙ◻οιᷣ ⁴τααυνναερεοο dmπ οRBm‿ννυνμν εέιηο veiae drιmπιαιιοπιπ, αeꝛοσσςα ενμιαηνν ευανντα, optime monuit Steitzius p. 25. Denique quum Hesiodus fratrem ita potissimum ab iniuria


