Aufsatz 
De carminis Hesiodei, quod opera et dies inscribitur, compositione et interpolationibus. Disputatio prior
Entstehung
Einzelbild herunterladen

4

(cf. Heyer. p. 7). Ex iis autem, quae interpolata esse iudicavi, illorum virorum opera demonstratum est, nota fuisse Simonidi Amorgino fabulam de Pandora et quae de uxore ducenda praecipiuntur, Alcaco versus 582 595, Soloni versus 320 326(cf. Solon. fragm. 11, 7 sqd.), Theognidi fabulam de quinque aetatibus, praeceptorum et proverbiorum col- lectiones et eam, quae versibus 327 380 et eam, quae vv. 706 764 continetur. quam- quam in harum utraque tantum de iis versibus hoc teste uti licet, quos ipsos imitatus est, vv. 327, 372, 711, 717, praeterea 399 404(imitatus est enim versum 40⁴, a quo seiungi non possunt, qui antecedunt), et praecepta nautica. Neque versum 40 ei notum fuisse nego, quamquam ipsius versibus 145, 146, a Steitzio collatis, id demonstrari nequit. Et quum etiam ea, quae de diebus faustis et infaustis docentur, Plutarcho teste Heraclitus ut hesiodea impugnaverit(cf. Lehrs, quaestt. epp. p. 251). testimoniis hoc satis confirmatum est, Pisistrati aequales eadem carminis forma, quae nobis tradita est, usos esse paucissimis fortasse quibusdam versibus exceptis. De prioribus autem temporibus fere nihil mihi affir- mare posse videmur, nisi accurata quaestione de singulis carminis partibus instituta quo quaeque ordine sit adiecta indagaverimus. Sed tamen hoc mihi persuasum est, quibus temporibus Operum carmen lectorum manibus vulgo terebatur, iis totas partes ei inseri non potuisse, ut etiam Ornithomantiam, quam a quibusdam adiungi solitam Dierum enumerationi prodidit schol. anonym. ad v. 828(cui conf. Paus. IX, 31, 4*οα 6Gœ nt[ τι ljwi u⁴εοαιςσ), iam Pisistrati aetate in aliquibus certe exemplaribus cireumlatam fuisse credam. II.. Jam alteram quaestionis partem aggrediar, quae argumentis ex ipso carmine petitis instituenda est. In qua hoc sequar, ut primum aperiam, quibus rationibus adductus illud, quod supra descripsi, unum et continuum carmen esse iudicaverim, deinde cur cetera seiungenda sint doceam, postremo exponam, quid de singulis interpolationibus statuendum, quave ratione haec omnia in unum corpus congesta esse existimem. lgitur illa, de quibus primum mihi disputandum est, uno compositionis consilio contineri, iisdem animi sensibus, eodem ubique de omnibus rebus iudicio, aequabili denique quodam dicendi genere conspicua esse contendo. Et dicam primum de consilio, quod poeta secutus sit, cetera collatis iis locis, qui adiecti sunt, ubi opportunum videbitur, illustrabo. Hesiodus, quum agros a patre relictos cum Persa fratre partitus esset, eique principum gratiam donis captanti etiam de suis multa concedere esset coactus, non ita multo post iterum a fratre, qui rem familiarem negligendo attriverat, primo precibus deinde calumnia et iudicio est petitus. A quo periculo ut se suasque fortunas defenderet, hoc carmen composuit et publice recitavit,*) quo fratris animum ab iniuria sibi inferenda revocaret atque ad victum labore quaerendum impelleret, simul autem principes populi existimatione ab iniusto indicio deterreret. Rem autem ita instituit, ut ſne tum quidem, quum quasi causam suam ageret, poetae munere detrectato, facultate atque arte sibi propria non unius Persae, quamquam ad ecum paene solum oratio se convertit, sed omnium animos modo permulcendo, modo commovendo, modo docendo atque hortando quo vellet perduceret. Ac primis statim versibus eum agnoscimus, quem tota fere antiquitas deorum genera- tiones celebrasse tradidit. Nam quasi fundamentum totius carminis posuit fabulam de

*) Quod neque ab eius aetatis moribus abhorrebat et ad efficiendum, quod vellet, erat necessarium. COf. quae de Solone Plutarchus prodidit Solon. I.