3
carminis forma non multum fuisse diversam eam, qua et Plutarchus, qui commentariis hoc carmen illustravit, et critici Alexandrini usi sunt. Quod autem praeterea Rankius contendit, Heyerus poetarum, qui ab Hesiodo usque ad bellum persicum fuerunt locis comparatis probare studuit,„candem recensionem, quam nos habemus, ab antiquissima illa, quam Theognis, Solon, Archilochus noverunt, si totum carmen spectetur, non nimis diversam fuisse, id mihi non satis exploratum videtur; neque aliter sentio de Steitzii sententia, qui, de Archilocho quidem negans, iam Simonidis Amorgini temporibus parem fuisse carminis ambitum censet. Mihi enim eos locos, quos Heyerus collegit et quos Steitzius addendos putavit, percensenti idem accidit, quod Steitzio locos ab Heyero congestos relegenti: inveni enim satis magnum corum locorum numerum, quibus inesse concedendum sit apertam ver- suum Hesiodeorum aut imitationem aut recordationem; inveni vero etiam, quos cum hesiodeis cognatos esse nequaquam affirmare audeam. Quibus ne quis demonstrondi aliquam vim tribuat, quum a causa prorsus alieni sint, eos enumerabo, omissis tamen iis, de quibus iam Steitzius p. 4 sq. monuit. Igitur nego quidquam cognationis conspicuum esse inter
Aleman. fragm. 68 Schneidew. et Hesiodi Op. 589 sive quis comparare malit 574,
Stesichori fragm 27 Schneidew. et Hesiodi Op. 568 sq.,
Xenophanis fragm. 4 et Hes. Op. 596,
Theognid. 463, 464 cet Hes. Op. 289,
eiusd. 465, 466 et Hes. Op. 320— 26,
eiusd. 409, 410 et Hes. Op 324,
eiusd 29, 30 ct Hes. Op. 352,
eiusd. 31, 32 et Hes. Op. 716; denique Theognid. 1039 et 1040, si alius cuiusdam poetae recordationem prodere cu videatur, Alcacus, loco ab Heyero eadem de re laudato, non minore veri specie is fuisse videri potest quam Hesiodus. Sed tales profecto sententiae non unius poetae propriae sunt habendac.
HIos autem omnes locos eam unam ob causam reiicientos censui, quam ipse Steitzius his verbis enuntiavit:„imitationem“, inquit, addo recordationem,„tum denique agnoverimus, quum aut sententiam non vulgarem sententiarumque contextum non necessarium, aut verba rariora conformationemque sermonis artificiosiorem et Hesiodo et imitatori communia repererimus.“
Jam antequam de ceteris testimonis disputem, ut quid ad demonstrandum valeant perspici possit, quas carminis nobis traditi partes genuinas existimem, quas suppositas, iam nunc indicabo. Est enim haec quaestio ita comparata, ut singula eius capita plane distineri nequeant. Unum igitur et continuum Hesiodi carmen esse credo versus 11— 24, 27— 39, 202— 209, 212— 224. 239— 243, 246, 247, 225— 237(quae hoc ordine disposita fuisse infra conabor demonstrare), 248— 251, 256— 264, 267— 300, 302— 310, 312, 313, 315, 316, 383, 384, 388— 398, 407— 432, 434— 437, 448— 454, 458— 461, 463. 465— 470, 473— 482, 493— 495, 498, 499, 564— 581, 597— 601, 606— 617. Cetera omnia post adiecta mihi videntur.
Illud igitur Hesiodi carmen cognovisse Solonem et Theognidem docent loci ab Heyero et Steitzio laudati, quibus addo Simonidis Cei fragm. 143, 3 Schneidew., ubi verba 4.*⁴σ ϑ ς(ανιν εde otras versus Hes. Op. 451(0,κr dε⁶α ⁴ος ⁴‿νοινιι similitudinem referunt, quamquam eiusdem loci iam Theognis memor fuit vv. 1197— 1202


