Aufsatz 
De carminis Hesiodei, quod opera et dies inscribitur, compositione et interpolationibus. Disputatio prior
Entstehung
Einzelbild herunterladen

2

Sed tamen neque ad ipsius poetae ingenium iudicandum, neque ad cognoscendam eius aetatem hoc fonte quisquam recte poterit uti, nisi quaestio illa, quam Twestenius primus uberius tractavit, ad liquidum erit perducta. Nam quaecunque ad defendendum omnium partium, quibus hoc carmen continetur, genuinum ortum atque continuitatem summa eum contentione C. F. Rankius, Vollbehrius, Lennepius, viri doctissimi, disputaverunt, ea mihi dubitationis eum stimulum, quem ipso carmine iterum atque iterum perlecto sentiebam. animo eximere non potuerunt. Immo hoc mihi omnium persuasissimum est, eam quaerendi rationem veram esse, quamn Twestenius ineleganti et modesta sua commentatione*²¹) instituit. Quo magis laetabar, quod et C. Heyerum et Aug. Steitzium post diversissimos rem expe- diendi conatus a Gocttlingio,) Lehrsio,³) Rankio,e) aliis factos in pristinam illam viam delatos videbam, atque inde maxime eam spem concepi, fore ut haec quaestio ad eum finem perduei posset, qui non paucorum quorundam arbitrio, sed maiore quodam consensu comprobaretur, Nam quamyvis illi viri neque inter se neque cum Twestenio de omnibus consentiant,*) hoc tamen habent commune, quod unam atque eandem carminis partem, versus dico 11 41. 202 326, fere totam ab ipso Hesiodo conditam credunt.

Mihi autem, ut eandem rem tractandam mihi proponerem, id potissimum fuit in causa, quod quum ante aliquot annos C. F. Hermanni auspiciis, summi viri mihique gratissima memoria semper colendi, eam quaestionem inchoassem, atque iterum, ubi instructior atque paratior essem futurus, suscipiendam seposuissem, hane occasionem suffragii saltem mei ferendi nolebam praetermittere, quo facto, si quando pluribus eadem essem persecuturus, munitiorem mihi viam fore sperabam.

Ac tota haec quaestio duabus partibus continetur. Primum enim quaerendum est. quibus historiae testimoniis haec, quae tradita est, carminis forma nitatur; deinde. quod quidem maius est, indagandum, quibus indiciis ex ipso carmine derivatis aut genuinas aut suppositicias quasvis eius partes esse probari possit. Et testimoniis quidem examinandis post Rankium praecipuam operam navavit Heyerus, qua primum demonstratum est, a nostra

*) F. A. Wolfii verba sunt in Animadverss. ad Hes. Scutum a C. F. Rankio editis(Quedlinb. et Lips. 1840) p. 80.

*) Hesiodi carmina recens. et comment. instruxit C. Goettlingius. Editio II, Gothae 1843.

) Quaestiones epicae. Scripsit K. Lehrs. Regiom. 1837, p. 79 sqq.

) De Hesiodi Operibus et Diebus commentatio, qua ad examinis publici sollemnia invitat C. F Ranle. Gotting. 1838. Eiusd. Heſiodeiſche Sindien Gött. 1840. Eandem sententiam defendunt E. Vollbehr in prolegg. ad Hes. Op. et Dies, Kiliae 1844, D. J. van Lennep(Hesiodi Op. et Dies, Amstelod. 1847), J A. Hagen(Meletemata critica in Hesiodi Erga, Marcod. 1841, 1848, 1854).

») C. Heyerus(in commentatione de Hes. carmine, quod Op. et Dies inscribitur, Schwerini 1848 edita) ad eam sententiam se delatum profitetur,primum non solum singulos aliquos, sed plures etiam et continuos versus pro spuriis habendos, deinde nequaquam salvum esse illum singularum partium ordinem, quem Per. culus et huius admiratione ductus Rankius cum Vollbehrio contra omnes praeter Proculum erhieos tueri studuerint; sed resectis non paucis, Tereais. T.οοιι⁶εις Huzats, continuum erui carmen ac genuinum. ita tamen, ut in Pandorae mytho non servatus sit vetustus et germanus color hesiodei sermonis, nec passim (ut in vv. 645 663 ed. Goettling.) rhapsodi alicuius additamenta non appareant.

Steitzio iudice Hesiodus carmen condidit omnia, quae nune feruntur, capita, exceptis fabulis, quae de Pandora et de Aetatibus sunt, comprehendens, sed multis rhapsodorum, diasceuastarum, lectorum additamentis interpolatum. Index eius dissertationis est: De Operum et Dierum Hesiodi compositione forma pristina et interpolationibus. Pars prior. Gotting. 1856.