Aufsatz 
De carminis Hesiodei, quod opera et dies inscribitur, compositione et interpolationibus. Disputatio prior
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Giessen

De carminis hesiodei, quod Opera et Dies inscribitur. compositione et interpolationibus. Disputatio prior. 1.

Admodum graves sunt causae, propter quas non modo optandum, sed paene necessarium esse videatur, ut quae de compositione carminis hesiodei, quod Opera ot Dies inscribitur, anno huius seculi tertio decimo ab Augusto Twestenio) quaeri coepta, ab eo inde tempore multiplici virorum et ingenio et doctrina praestantium disceptatione illustrata sunt, iam com- muni quodam consensu hominum doctorum, quoad quidem eius fieri potest, diiudicentur. Quum enim ex eorum carminum, quae sub Hesiodi nomine apud veteres ferebantur, haud exiguo numero tria ad nostram actatem permanserint, hoc unum quum veterum constanti consensu Hesiodo asscribitur, tum certissimis indiciis, si minus universum, at aliqua tamen ex parte eum auctorem prodit. Itaque quidquid de vate illo Ascraco, quem unum anti- quitas Homeri aemulum praedicavit, iudicabimus, ex hoc nobis fonte derivandum est; atque ut id concedam, posse ex universa carminum et fragmentorum, quae Hesiodi nunc feruntur, collectione et ex veterum iudiciis, quae nostrae memoriae propagata sunt, de genere quodam carminum Hesiodeo statui: ²) ipse quidem Hesiodus ex hoc uno carmine ex iisque partibus eius cognoscendus erit, quas genuinas esse demonstratum erit. Sed etiam maiora cum illa quaestione coniuncta sunt. Namque quum de ea aetate, qua Graecia opibus, imperio, artibus maxime floruit, quovis testimoniorum genere abundemus, earum rerum, quae ante Doriensium migrationem et proximis post eam seculis fuerunt, paene omnis memoria ex uno Homero repetenda est. Quem quamquam verisimile est aequalium suorum vitae genus atque mores a prisca illa actate, in qua describenda cius carmina versantur, non nimis accurate seiun- xisse, tamen hoc uno teste cognitos habemus illos priscae Graeciae populos, qui regulorum ad Jovem genus suum referentium paternae cuidam potestati, principum consiliis atque auctoritate moderatae, obtemperantes, inter iucundissimam illam morum simplicitatem et vitae cultum, quamquam minime exquisitum, tamen ne horridum quidem neque omnis elegantiae expertem, non scriptis legibus, sed deorum immortalium religione et existimationis atque famae observantia vitam atque bona tutabantur. A quo rerum statu quantum posterior Graecia, cuius memoria in clariore luce posita est, distet, verbo satis est monuisse. Sed quibus causis et per quos quasi gradus haee tanta rerum privatarum et publicarum, morum atque etiam religionis commutatio sit contecta, id in tanta testimoniorum litteris consignatorum paucitate divinando tantum et coniectando assequi possumus. Itaque egregiae cuidam fatorum benignitati tribuendum videtur, quod hoc carmen nobis servatum est, quod centum fere annis, postquam Homerus fuit, conditum, non res multo ante actas propositas habet, sed dum ipsius poetae causam agit atque aequalibus eius praecipit, largissimam copiam earum rerum praebet, quae ad cognoscendam ipsius illius temporis conditionem utiles sint.

²) Aug. Twesteni commentatio critica de Hesiodi carmine, quod inscribitur Opera et Dies, Kiliae 1815.

²) Cf. Marckscheffelii prolegg. ad Hesiodi. Eumeli, Cinuethonis Asii et carminis Naupactii fragmenta (Lips. 1840) p. 6 sdq.