7
quam illud, de quo jam dicetur, amplissimum. Est enim plenius quam hoc enucleatum, quam autem illud ornatum copiosumque summissius. Huic omnia dicendi ornamenta con- veniunt plurimumque est in hac oratione forma suavitatis. In qua multi floruerunt apud Graecos, sed Phalereus Demetrius meo judicio praestitit ceteris, cujus oratio cum sedate placideque loquitur, tum illustrant eam quasi stellae quaedam tralata verba atque immutata.— Haec enim(metonymiam dico, hypallagen, catachresin et allegoriam) frequentat Phalereus maxime suntque dulcissima; et quamquam translatio est apud eum multa, tamen immuta- tiones nusquam crebriores. In idem genus orationis, loquor enim de illa modica ac tem- perata, verborum cadunt lumina omnia, multa etiam sententiarum, latae eruditaeque dis- putationes ab eodem explicantur et loci communes sine contentione dicuntur.— Est enim quoddam etiam insigne et florens orationis, pictum et expolitum genus, in quo omnes ver- borum, omnes sententiarum illigantur lepores. Hoc totum e sophistarum fontibus defluxit in forum.“ His Ciceronis verbis plena descriptio Demetrianae eloquentiae continetur, ut nihil fere addi opus sit. Huc etiam pertinent, quae aliis in locis supra allatis Cicero de Demetrio exponit: de Orat. II. 23: alia quaedam dicendi molliora ac remissiora genera etc.; Brut. 9.: delectabat magis Athenienses quam inflammabat, orationem mollem teneramque reddidit etc.; ibid. c. 82: At est floridior quam Hyperides, quam Lysias; de off. I. 1: orator parum vehemens, dulcis tamen; cf. Quint. X. 1. 33 et 80.— Itaque bene ad De- metrium transferri possunt quae Cicero(Brut. 80.§ 276) de Calidio dicit:„Quodsi, inquit, est optimum suaviter dicere, nihil est quod melius hoc quaerendum putes. Sed quum a nobis paullo ante dictum sit tria videri esse, quae orator efficere deberet, ut doceret, ut delectaret, ut moveret, duo summe tenuit, ut et rem illustraret disserendo et animos eorum, qui audirent, devinciret voluptate. Aberat tertia illa laus, qua moveret et incitaret ani- mos, quam plurimum pollere diximus, nec erat ulla vis atque contentio.“ Scilicet Deme- trius coram populo dicebat, cujus judicandi aut decernendi potestas magnopere imminuta esset; quare illius non tam intererat, ut voluntatem moveret et ad consilia capienda in- citaret, quam ut assensum plebis, favorem ac benevolentiam sibi conciliaret.— Actio De- metrii qualis fuerit, colligi potest ex his verbis Plutarchi(in vit. Demosth. 11):(An- l00 Se„) TO? Lν εν τπ⁴νποασς‿ Ʒνποερέειένεεσνσο νρμεανκν Sαυνινιαιαινιυ oi o‿eνre lrτeνν odyro*ο ⁴ εάνeς αντιον τ˙ λκάαιν ε⁸§εαυιιν, αν Anu. 6 Dal³.&oτι. Cui enim deforme, illiberale et indecorum esse visum est, animi ardore altius provehi, ejus actionem non animi plenam, sed sedatam et summissam fuisse plusque suavitatis quam virium ha- puisse recte judicabimus; itaque Demetrius eundem et in dicendi genere et in actione et in quotidiana vita se praebuit(cf. Athen. XII. p. 542. e.: ußostlero„ε νν αν Ʒππιακρ ˙ 2ν οτο drπτννννασem F—Jdς Galvec Saο). Etiam corporis eximia venustate fuit(Suid. s. v. Ange.; Hesych. Miles. p. 16. Athen. XII. p. 542. e, XIII. p. 593. f.), quae res in oratore haud est spernenda.— Denique commemoretur Bernhardii mira sententia, quam in hist. lit. graec. I. p. 378 his verbis expressam fert:„Demetrius ist aber weder mit Quintilian der


