8
—
letzte Redner der Attiker, noch überhaupt Redner zu heissen, da seine Schriftstellerei durchaus politischen und antiquarischen Inhalt hatte.“ Bernhardius non negabit, opinor, Demetrium orationes habuisse, et dignas quidem oratorio nomine, sed dixisse videtur, illum orationes non scripsisse, quod vero secus est. Nam et Diogenes Laërtius dnuνο- pias Demetrii memorat(V. 5. 80) et Cicero ipsius orationes noverat quod colligo ex ejus verbis apud Brutum c. 82: Mihi quidem ex illius orationibus redolere ipsae Athenae vi- dentur. Idem de Orat. c. 27 aliisque locis de Demetrio ita disserit, ut ipsum se Demetrii orationes legisse indicet.
Cap. II.
De Demetrii Phalerei seriptis.
„(QAi vero utraque re excelleret, ut et doctrinae studiis et regenda civitate princeps esset, quis facile praeter hunc inveniri potest?“ hoc grave atque honorificum de Demetrio testimonium viri est eruditissimi, Ciceronis(de Legg. III. 6), qui aliis quoque in locis pari laude illius meminit, ut de Legg. II. 26:„Fuit enim hic vir, ut scitis, non solum eruditissimus, sed etiam civis e republica maxime tuendaeque civitatis peritissimus“; de Rep. II. 1: doctus vir Phalereus“; pro Rab. Posth. c. 9.:„Demetrium et ex republica Athenis et ex doctrina nobilem et clarum, qui Phalereus vocitatus est.“(cf. Brut. c. 9.). Sed eadem communi omnium scriptorum Demetrius laude ornatur, ut Diog. Laërt. V. 5. 80: rASeu Ie SB4Al 2lAν αmꝛμεερρ οάά οeν᷑νεαdν deπαυνασς πάαπεεανευνρ᷑ οs eomτν αμοον IIegi- xoεπνταννανοοςσ εενσπηαι˙deευννιυο eν αυσα ττηοαιιννιιος παα⁹ρ νντνννονν Joseph. contr. Apion. II. init.: rd ud α⁸εε̈αα τνν πυκ⁸εν εέαφσeσσν dιρ̈̈ονσα Anμνντεον; Tertull. Apologet. c. 18: Deme- trii Phalerei grammaticorum probatissimi; Syncell. chronogr. p. 276. d: Antunrεεερ mτμ DPalngei α EXanι υν˙dν οσσσον˙οασας ααάα πωανανιαιυκεε etc. Ex his veterum testimoniis De- metrii doctrinam in primis copia et varietate excelluisse apparet, qua in re ut Theophrasti discipulus reliquorum Peripateticorum rationem secutus est, qui„cum studiis rerum na- turalium mirabilium etiam et occultarum, cum arte historica geographicam, grammaticam, rhetoricam, poeticam, musicam ita conjungebant, ut schola Peripateticorum vis erxννeov xlu⁸deas prae reliquis omnibus veluti quoddam seminarium fuerit atque eodem numero habendi sint philologi et polyhistores et grammatici et Peripatetici“(Lozynski Hermippi Smyrn. fragm. p. 12). Testes de Demetrio sunt ejus scripta, inter quae Diogenes Laërtius


