6
fuisse Demostheni, tum Phalereus iste Demetrius omnium istorum mea sententia politissi- mus aliique eorum similes exstiterunt.“ Consentit cum Cicerone Quintilianus, qui(X. 1. 33.): „Dum in his, inquit, de quibus erit quaestio, meminerimus non athletarum toros, sed mi- litum lacertos esse, nec versicolorem illam, qua Demetrius Phalereus dicebatur uti, vestem bene ad forensem pulverem facere“. Quum igitur Demetrius pro temporum illorum ra- tione primus a veritate priorum oratorum recederet,„primus inclinasse eloquentiam, dici- tur a Quintiliano(X. 1. 80. cf. Cic. Brut. l. 1.). Tamen tempora plus quam Demetrii exemplum ad eloquentiam ita immutandam valuisse videntur; et Demetrius nihilominus orator nominandus erit, quum qui post eum eloquentiae operam dederint, potius rhetores vel sophistae appellandi sint; ille paullum tantum retulit pedem, hi in aperta fuga con- spiciuntur. Posterioris enim aetatis eloquentia non amplius ars est, sed opificium quoddam ac dexteritas futilis; devincitur enim tota argutissimis et minutissimis regulis, quas addis- cere quisque potest et quas quo majore quis habilitate ad argumenta qualiacunque traducit, eo major habetur orator. Intelligitur inde hoc, de quo dicimus, tempore eloquentiae acci- disse idem quod poësi apud Alexandrinos. Sed majorem vim ad eloquentiam conforman- dam exercuisse Demetrius judicandus foret, si certum esset, quod et Quintilianus confir- mare dubitat(II. 4. 41):„Nam fictas, inquit, ad imitationem fori consiliorumque materias apud Graecos dicere circa Demetrium Phal. institutum fere constat. An ab ipso id genus sit inventum, ut alio quoque libro sum confessus, parum comperi; sed ne ii quidem, qui hoc fortissime affirmant, ullo satis idoneo auctore nituntur.“ IIlae suasoriarum et con- troversiarum exercitationes, quae a Quintiliano dicuntur, quae vero a thesibus supra com- memoratis diversae sunt, ad eloquentiam corrumpendam multum valuerunt, quum mox acuminis ostentandi caussa tam monstrosa et impedita argumenta tractari solerent, qualia in vita occurrere non possent, quod essent veri dissimillima. Sed Demetrium Athenis ad gubernaculum sedentem juvenibus ad dicendum instituendis operam navasse valde dubito, praesertim cum Quinctilianus rem dubiam relinquat.
His exponere voluimus, quo loco inter priorem et posteriorem eloquentiam Atticam Demetrius dignandus sit, qualis ipse appareat cum ceteris comparatus; jam ejus dicendi genus Ciceronis maxime testimonio describendum est. Eloquentiam autem primum in tria illa genera, Atticum, Rhodium, Asianum rhetores partiuntur. Demetrius inter Atticos numerandus est, non quidem inter exiles illos et tenues, qui posteris temporibus se solos Atticos esse falso putabant, sed inter veros et antiquos, quod Cicero indicat(Brut. 82) his verbis:„In quo etiam illud quaero, Phalereus ille Demetrius Atticene dixerit. Mihi quidem ex illius orationibus redolere ipsae Athenae videntur. At est floridior, ut ita di- cam, quam Hyperides, quam Lysias; natura quaedam aut voluntas ita dicendi fuit.“ Alia eaque aptior divisio est in tria genera, grande vel grave, tenue vel subtile, et medium vel temperatum, quorum Demetrins tertio adscribendus est. Cic. Or. 27.§. 91 sqq.: „Uberius est aliquantoque robustius quam hoc humile, de quo dictum est, summissius autem


