Aufsatz 
Vindiciae Livianae : Part. II / scripsit Guilelmus Heraeus
Entstehung
Einzelbild herunterladen

14

vos notatum 7. uos= guos) ¹) restituit. sollemnem exhibet exclamationem eorum, qui mirati simul et indignati inconsiderantiam atque temeritatem graviter incusant. Cuius locutionis ut exempla obiter collecta addam, dixerunt Seneca contr. X p. 293 Burs.(p. 492, 11 Kssl.) quae vos, dementissimi ho- mines, lantäã vecordia agitat?, Iustinus 2, 12, 3 quae vos, lones, dementia tenet? Quod facinus agitatiso, Ovidius met. 13, 225 Huae vos dementia, dixi, concitat, o socii, captam dimittere Troiam, ib. 12, 227 dHuae te vecordia, Theseus, Euryte, pulsat ait, Hui me vivente lacessas Pirithoum, ib. 3, 641 Quid facis, o demens? Quis te furor ò inquit(nam reliqua loci lectio admodum dubia est, videtur autem sequens versus, id quod plurimi critici iudicant, male insertus a librariis aposiopesi non intellecta), quibus locis attendas velim etiam sollemnem pronominis personalis collocatum.

In eodem capite§ 3(L. Anicius) in Ehirum est profectus. UÜbi prima Phanota ei dedita est, omni multitudine cum infulis obviam eæffusa iniuria Harant l c. a Gryuaeo contra Madvigium stat, qui omni primus ex codicis scriptura(quam ipse enotavit deditatomnium mult, Vahlen deditotomnium m, tenui discrimine) eruit, cum vulgaretur inde a Grynaeo tota. Omnis adiectivum et codicis lectione in universum non dubia et Livii usu unice comprobatur; vide 28, 9, 5 mni multitudine obviam eßusa, 30, 13, 1 omnis velut ad spectaculum triumphi multitudo Sfusa est, 45, 29, 2 circumfusa omni multitudine Macedonum, 31, 14, 12 civitas omnis obviam effusa cum coniugibus ac liberis, 26, 10, 7 ut efusura se omnis bavida multitudo fuerit, 44, 46, 11 ᷣfusa omnis obvia?) turba, 29, 14, 13 omni obviam effusa dovitate, alia. Utrum autem copula post aedita adiciatur necne, parum interest: nobis omissio, quae Grynaeo, Weissenbornio, Hertzio placuit, minus apta in hac conformatione sententiae videtur.

XII. Muta« bestiae proprie dicuntur, quatenus loquendi facultate destituuntur(Sprachlos'). Exstant autem haud pauci loci in scriptoribus Latinis, ubi non tam orationis quam rationis defectus denotatur adiectivo mutus(vernunftlos) bestiis generaliter apposito, unde critici brutus pro illo substituen- dum haud raro iudicaverunt. Velut in verbis quae leguntur Liv. 25, 13, 7 id(quod Campani imminente urbi fame ad frumentum accipiendum invitati neglegenter rem egerant, nimis paucis vehi- eulis ad id missis) astigatis ab Hannone, quod ne fames gquidem, quae mutas accenderet bestias, curam eorum stimulare posset. alia prodicta dies vir doctus(Blätter für bayr. Gymn. a. 1867 p. 24) bzutas flagitavit. Nec soli huic accidit loco, ut mutas bestias ea significatione nollent agnoscere, sed tantum brutas, ut Taciti hist. 4, 17, 22 libertatem natura etiam mulis animalibus datam Acidalius maluit brutis idemque interpolatum est in codice Ottoboniano loco Senecae ep. 95, 32 infra laudando. Nihil mutandum, immo agnoscendus est is usus adiectivi mutus, qui omnino late patet nec tamen, si lexica evolvas, notatus inveniatur. Dabimus igitur ex copiis obiter collectis nonnulla exempla: Cic. ad 0. fr. 1, 1, 24 est autem non modo eius, gui servis, qui mutis pecudibus praesit, corum, guibus pracsit ommodis ¹) Originem ducit id genus errandi ex ea neglegentia, qua compendia notaeque vocum a reliquis orationis verbis non distinguebantur puncto postposito, de qua re dixi pluribus in quaest. crit. p. 42. Contrarie erratum est Lucr. 5,654 in Quadrato autgue via pro aut quia, Val. Max. 3, 7, 9 in Bernensi quae vota pro quo tam(nihil enim aliud

latet), Liv. 5, 41, 5 in cod. Mediceo negue vis pro nequis in dissipatos ex arce aut Capitolio impetus fieret, quod fraudi

fuit Drakenborchio, ut putaret ne quae vis veram lectionem esse deleta in sequ. voce impetus, neque Hertz expedivit, uis mendum ex varia archetypi lectione(nequae) ortam censens(de locutione conferas velim verba quae leguntur 25, 25, 8:

ne quis in discursu militum impetus in castra fieri posset, ubi eandem quoque collocationem verborum habes.

²) Vulgatur obviam vulgari usu restituto(45, 35, 4 obviam eyrusa multitudine, c. 26, 3. 31, 14, 12. 28, 9, 5. 14, 13). At legitur 27, 51, 1 in Puteaneo tum vero omnis aetas currere obvii, exquisitius illud quidem quam quod est in 2' obviam, 41, 25, 4 inter ceteram multitudinem Eupolemus etiam obvius exierat. Eadem discrepantia est in Valerii Maximi l. 9, 12, 2 altera mater sospiti filio ad ipsam portam facta obvia: sic enim optimus codex Bernensis et epitomator Paris exhibent(cf. 1, 7, 5 sibi C. Marium consulatus ornatum insignibus pulavit obvium factum), deteriores codd. obviam.