13
dentibus perperam repetita, quo vitio nullum frequentius est in Vindobonensi, ipso Hartelio alibi (p. 788) agnoscente. Scrupulum tamen de vulgata lectione iniecit viro dicto prorsus singularis, ut ait, scriptura codicis exasperathos movitque, ut inde quodam compendio Aos. in usum vocato efficeret exagperatos ac hostiles Ligures. Iam primum de ac particula verbum addere supersedemus(nam quod Hartel p. 820 alia occasione refert verba 38, 31, 3 id imperium adeo superbum ac indignum visum, cum codices et editiones uno consensu et exhibeant, id errori mero tribui potest). Quod autem ad palaeographicas Hartelii rationes attinet, de ratione scripturae xasperathos minime singulari eum delegamus ad nostras quaestiones crit. et palaeogr. de vetust codd Liv.“ p. 41, ubi prave distinctis literis saepissime male insertam a librariis aspirationem esse docuimus exemplis vel e Vindobonensi libro petitis ut 42, 42, 7 accipiathis pro accipiatis. De compendio vero, quod statuit fuisse 4os. pro adiectivo hostili vel kostico, credidit ille quidem Gitlbauero de vetust. codice Livii Vindob. p. 60 n. 2, amplexus eius viri doctrinam de largo antiquorum codicum usn compendiorum, in qua doctrina nos quidem non multa probare possumus, in praesenti satis habemus demonstrare illam de qua agitur abbreviationem nullam omnino esse. Nititur ista opinatio sola ea scriptura, quae profertur ex codice 44, 13, 1 ne segnis sederet lantum in agro hos. m. popilium cum I milibus militum ad Meliboeam oppugnan- dam mittit. At praeterquam quod talis sigla nusquam alibi in vetustissimis libris ac ne in recentio- ribus quidem reperitur et mirum per se esset, si tam infrequentium adiectivorum sive hostilis sive hosticus abbreviatio in usu fuisset, punctum post dos positum, quod illam opinionem genuit, potius ad sequens praenomen m. pertinere videtur: sic enim in Vind. punctis praenomina circumcludi solent, ut 41, 17, 4 in codice est.w. sempronius Vel 44, 26, 11 c. londicus(Pro Clondicus vulgari errore, de quo dixi I. c. p. 42 sq.). Itaque sic iudicamus, Aos scriptum esse in codice omissis mera neglegentia syllabis tico Vel tilr vel tium non aliter quam 44, 12, 11 palu Ppro Baludem vel 41, 20, 6 tea pro theatrum vel 45, 38, 14 do pro domos, ubi item cum nulla appareat causa omissionis, pro ridiculo recte haberetur, qui ex talibus scripturis compendia antiquitus usitata fingeret nobisve persuadere vellet. Utrum autem in agro hosticc, quod vulgatur inde a Grynaeo, an in a. hostili, quod Hertz de sua coniectura posuit, an denique, quod nobis videtur utpote simplicissimum Aostium, ambigi poterit. Hostico certe minimam commendationem habet ex usu Liviano(nam 6, 31, 7. 8, 34, 9. 38, 2. 28, 24, 6 legitur in hostico sine agro, similiter 29, 2, 2 Aostico tamguam pacato), hostili paulo maiorem, si quidem semel in prima decade est 8, 24, 5 in omnem bpartem agri hostilis: aliter enim habet terra Hhostilis 22, 39, 13. 28, 18, 10. 44, 3, 8.
XI. Liv. 45, 26, 7 Theodotus Passaronensium duobus principibus cives ad resistendum Romanis offirmare nitentibus obsistit his verbis: guae vos rabies, inguit, agitat, gui duorum hominum noxae divi- tatem accessionem facitis In quibus verbis quod Grynaeus, quem vulgo sequuntur editores, codicis lectionem quos rabies in quae vos rabies mutavit, nuper repugnavit Harant l. c. p. 293 his quidem verbis: enimvero multitudinem nulla rabies agitare videbatur, quae duorum praepotentium civium metu obmutuerat inersque stabat; hi soli rabie agitabantur, qui in arma ruere parabant, ceterosque in arma concitare institerant. Deinde ipse legendum proponit: quos rabies, inguit, agitat, guid duorum hominum noxae civitalem a. facitis?, iungi iubens hominum gquos. At nequid dicamus de relativae sen- tentiae collocatione contorta quaeque legentes vehementer retineat, omnino argutari nobis vir doctus videtur, immemor silentium in talibus fere pro consensu accipi, quem quidem consensum ipsa Harantii lectio fatetur. Accedit, quod ea sententiae forma, quam Grynaeus leni et fere nulla mutatione(gua⸗


