Aufsatz 
Vindiciae Livianae : Part. II / scripsit Guilelmus Heraeus
Entstehung
Einzelbild herunterladen

15

servire, Liv. 7, 4, 6 ne mutas guidem bestias minus alere ac fovere, si quid ex progenie sua patum prosperum sit, Sen. cons. ad Marc. 7, 2 aspice mutorum animalium, guam concilata sint desideria et tamen guam brevia, ep. 90, 4 mutis guidem gregibus aut maxima corpora praesunt aut vehementissima,§ 45 illi guidem non aurum nec argentum nec perlucidos lapides in ima lerrarum faece guaerebant parcebantgue adhuc mulis animalibus, clem. 1, 16, 4 numguidnam aeguum est gravius homini et qurius imperari, quam animalibus mutis d, Quint. 1, 2, 20 sensum ipsum, gui ommunis dicitur, ubi discet, cum se a congressu, gui non hominibus solum, sed mulis guogue animalibus naturalis est, segregarit p, Iuv. 8, 56 dic mihi, Teucrorum proles, animalia muta guis generosa putet nisi fortia, Petr. sat. 140 sicut muta animalia dbo inescantur, sic homines non caperentur nisi Sei aliguia morderent, c. 56 mutae bestiae laboriosissimae boves et oves, Plin. n. h. 35, 10, 95 est et equus cius sive fuit pictus in certamine, guo iudicium ad mutas Qquadripedes provocavit ab hominibus, Macr. sat. 7, 5, 11 guanta sit mulis animalibus infirmitas, vitae brevitas indicio est, S negue simplex est animalibus mutis alimonia. Nec aliter neutraliter muta dicuntur mutae bestiae, velut a Seneca ep 124, 16 mutum animal sensu comprendit praesentia, praeteritorum reminiscitur,.. tertium vero tempus, id est futurum, ad muta non pertinet, cons. ad Marc. 12, 2 nisi forte hi, gqui catulos avesgue summa diligentia nutriunt, Ffruuntur aligua volupiale ex visu lackugue et blanda adulatione mulorum, ep. 95, 32 non pudet homines, mitissimum genus, gaudere sanguine alterno et bella gerere gerendague liberis tradere, cum inter se etiam mutis ac feris paæ sit(ubi cave scribas ex libro Ottoboniano brutis, nedum corrigas mutis feris), Iuv. 15, 143 segregat hoc nos a grege mutorum. Ubique muta animalia, bestiae, quadripedes, pecudes s. neutraliter muta opponi vides hominibus ratione praeditis eo sensu, ut non tam linguae atque orationis, quam rationis, qui inde, pendet defectus significetur fere eo modo, quo graecum alνοσνκς¶ utramque notionem complectitur(Dio Cass. 55, 7 εy ³Xον ν ταςυνν EQοενα vOODV SévG,; Artemid. 2, 69 xd οναχ 8cα; Plut. sympos. 662 F bοωνσα). Omninoque id epitheton proprium animalium ad significandam universam eorum condicionem fuisse apud Latinos videtur raraque eius modi circumlocutio, quali Valerius Maximus variandae orationis causa usus est 8, 11 ext. 4 quid enim vacua rationis animalia arte decepta miremur, cum hominis sacrilegam cupiditatem muli lapidis liniamentis excitatam videamus? Quod autem ad adiectivum brutus attinet, quod illi substitui saepius voluerunt docti, moneo id bonos scrip- tores non posuisse nisi ad singulorum animalium mirum stuporem aut dvatoοενGσav significandam, velut naturalis historiae scriptor Plinius 8, 51, 207 suem animalium maxime brutum dicit et 11, 92, 226 sunt, Qui suptilitatem animi constare non tenuitate sanguinis putent, sed cute operimentioue corporum magis aut minus bruta esse, ut ostreas et testudines, ubi manifesto reddit Aristotelicum vocabulum dvlον˙ιννοοσσ. Ec- clesiastum demum scriptorem Gregorium in comment. ad lobem 10, 13, 23 et 17, 30, 46 ad uni- versorum animalium neque rationem neque orationem habentium indolem significandam bruta animalia opposuisse rationalibus hominibus Georges lex. s. v. brutus docet.

Addimus parvam rem de loco Liviano, unde hoc caput exorsi sumus. Adnotat enim Weissen- born ad verba guae mutas accenderet bestias:man erwartet welches sogar'. Sed nihil desideratur. Cf. 26, 13, 12 feras bestias, caeco impetu ac rabie concitatas, si ad cu bilia et catulos earum ire pergas, ad opem suis ferendam avertas: Komanos Roma circumsessa, coniuges, liberi, arae, foci deum... a Capua non averterunt, et 41, 23, 8 et, um ferae bestiae cibum ad fraudem suam positum plerumque aspernentur et refugiant, nos caeci Gecie parvi beneficii inescamur cet.

Offenbachiae ad Moenum a. MDCCCXCII. Guilelmus Heraeus.