Aufsatz 
Vindiciae Livianae : Part. II / scripsit Guilelmus Heraeus
Entstehung
Einzelbild herunterladen

11

Paris epitomator ventutis. Nostro sermoni illud haud dubie convenientius est, nec tamen hoc vituperandum, id quod recens editor Kempt fecit: conferas mecum Valerii atque etiam Paridis verba 2, 7, 11 omnium, gqui ex praesidiis Romanorum ad hostes transfugerant, manus abscidit, Ciceronis tusc. 5, 19, 55 ollegae sui praecidi caput iussit, Quinti Ciceronis de pet. cons. 2, 9 qui tum Titiniorum ac Manliorum ac Tanusiorum dapita demebant¹), Sen. contr. 1, 7, 11 pater praecidi filii manus voluit et 9, 27, 8 Hui patrem ceciderit, manus eius praccidantur, PS- Frontini 4, 1, 42 trans fugarum manus abscidit, Ovidii met. 3, 722 dextramgue precanlis abstulit?), Vergilii Aen. 1o, 545 Anxuris ense sinistram et toltum clibei ferro orbem(paulo supra v 414 tertio casu: Stpymonio dextram fulgenti deripit ense), Curtii 3, 8(21), 16 illi guorum amputaverat manus et 8, l(3), 20 Rhosacis manum capiti regis imminentem ampufavit. Similis est condicio horum locorum inter se con- cinentium: Val. Max. 5, 1 ext. 6 gquae(Sc. humanitas) etiam Hannibalis admirabilem vocem Pro funeribus Romanorum ducum arbitria statuentis expressit, Curt. 8, 5(20), 20 expresserat non adsensionem modo, sed etiam vocem, seniorum praecihue cet., Sen. de brev. vit I, 2 larzorum virorum Aic affectus querelas evocavit, Tac. ann. 4, 52 Naec audita raram occulti peckoris vocem elicuere. Denique ne id quidem quod Caes. b. g. 7, 11, 8 potiores codices testantur pontis alque itinerum angustiae multitudinis fugam intercluserant tam inaudite dicitur, ut cum Dittenbergero et Meuselio alterius codicum familiae lectionem multitudini reponendum sit, cf. Cic. post red. in sen.§ G illi meum reditum flumine sanguinis intercludendum putaverant et de fin. 2, 35, 118 bene laudata virtus voluptatis aditus interdudat necesse est, ubi item Lambin novicio moris sensu ductus videtur esse, cum gignendi casum ederet.

X. Guilelmus ab Hartel nuper in actis acad. litt Vindob. CXVI(a. 1888) p. 783 860 ³) cum plurimos quintae decadis Livianae locos in universum parum feliciter nostra quidem sententia temptaverit, nonnulla recto iudicio usus a criticorum licentia aut neglegentia tutatus est. Velut quod 44, 24, 1 in verbis eodem tempore ad Eumenem et ad Antiochum communia mandata, guae Ssubicere condicio rerum poterat contra Madvigium et Weissenbornium[data] S.[sunt data] Dost mandata inserentes bene monuit p. 830 l. c. mandata verbaliter accipienda esse pro eo quod est mandata sunt, collato loco gemello 31, 11, 8 haec ad Carthaginienses mandata. Poterat vir doctus advocare verba, quae propius accsdunt, 45, 1, 8 similia his et in Illyricum mandata vel 24, 4, 5 haec mandata, ubi cum item verbum substantivum omissum sit, cadit id in eam observationem, quam Hartel p 785 fecit, docens, saepissime in zubenai verbo aliisque copulam neglegi, Grynaeo et Madvigio copulae addendae indulgentibus, ut tamen constantiam rationis desideres. Haec igitur rec'e monuit. Sedd quod eiusdem loci, unde egressi sumus, sequentibus verbis natura inimica inten se esse liberam civitatem et zegem du- bitat an Livius civitati liberae potius item universam appellationem zegnum opposuerit, nos quidem plausores non habet. Solet enim Livius ita populis liberis eos, qui sub rege sunt, adversos ponere, ut sollemniter coniungat zeges populosgue 24, 49, 2. 26, 43, 4. 37, 45, 8, eges gentesque 23, 33, 1.

¹) Nam recte ibi Buecheler Gesneri demetebant reicit, cui coniecturae ne genetivus quidem id qued ille opinatur favet magis quam traditae lectioni, licet Curtius 4, 9(38), 25 dixerit obluctanti.. caput gladio dempsit, qui locus apte conferri potuit.

³) Non prorsus simile est quod Julius Capitolinus in vita Opilii Macrini c. 10, 3 scribit: fugiens- sane Macrinus cum paucis et jilio in vico quodam Bithgniae occisus est cum Diadumeno, ablatumgue eius capuft est Iet Iad ntoninum perlatum, sed nec a verbo nec a genetivo addubitari debuit, qui minus offendit. ubi des mortua jagitur, velut etiam Xenophontis Anab. 1, 10, 1'evraòdα dih Köob dorsbvstar* αερράα να ε* 58.

¹) Kritische Versuche zur fünften Decade des Livius quae commentatio etiam seorsum edita exstat.