10
lime ei quem disceptamus loco Livius dixit 35, 28, 3 posse inconditum agmen et lantummodo aptum viae JFür den Marsch eingerichlet') occurrere, idem 33, 9, 5 phalanx, gquae venerat agmen magis gquam acies ap- liorgue itincri quam pugnae, vixdum in iugum evaserat,“) Curtius 3, 8(22), 25 ergo non mediocris omnium animos formido[incessit]— guihbe ilineri ſqguam] proelio apliores erant— raptimque arma capiebant. De militibus autem ad ducem translato adiectivo cur quis abtus non itineri magis quam proelio dici unon queat, quid tandem est? Quod si quis nondum in animum inducere potest, ut putet probam locutionem esse, id ipsum, quod in dubitationem a Madvigio vocatur, habetur apud Livium altero loco, qui extat 26, 5, 3 gitur magna parte impedimentorum relicta in Bruttiis et omni graviore armatu cum delectis peditum couitumgue gquam poterat aptissimus(Hannibal) ad maturandum iter in Campaniam contendit nec ab illo mutatus est?), quamquam non defnere, qui ex Gronovii sententia aptissimis substituerent(Hertz silentio, Friedersdorff, alii), minime recte puto: tum enim, siquid sentio, um delectis quam poter ant ahlissimis scribendum erat. Quod autem praeterea eo loco, unde orsi sumus, Madvigio minus placet in tradita scriptura, tamquam in ea absolute dicatur mposito agmine, non multum me movet, siquidem hoc dici puto, postquam agmen composuerint, non itineri magis quam proelio aptos dictatorem et magistrum equitum incessisse, id quod brevius potuit dici aut apti aut omposito agmine omisso(et alterum utrum delendum censuerunt superiores critici), sed in talibus Livius interdum Baroονιᷣεενοσςα invenitur.
Ceterum, ut hoc quoque addamus, omnium liberrime in simili re locutus est Tacitus, si quidem scripsit ann. 1, 51 gquod gnarum duci incessitgue itineri et proelio. Ibi Ritter ex Wurmii(Phil. VIII, p 361) et Ottonis coniectura paratus ³), Pluygers pariter paratus addunt, quae sane facile intercidere potuerunt ante subsequentem vocem pars. Ac tamen nescio an Taciti studio breviloquentiae illud condonandum sit, quamquam non satis defendi scio eis, quae Nipperdey contulit, aut eo dicendi genere, quo idem scriptor ann. 13, 38 pars loci in planiciem... pborrigebatur ad explicandas eguitum turmas (h. e planiciem ad expl. eq. fturmas aptam; cf. pleniorem orationem Livii 4, 27, 4 planiciem... vel ad explicandas utrimgue acies satis patentem) Vel hist. 3, 70 domum imminentem foro et inritandis ho- minum oculis(sc. aptam, opportunam) posuit.
IX. Liv. 24, 42, 2 ibi(apud Mundam)... egregie vincentibus Komanis signum receptui est datum, Quod Cn. Scipionis femur tragula confixum erat cet. In his verbis Augustus Luchs in critica, quae nuper prodire coepit, editione suspicionem movit, adnotans exspectari Scipioni pro Scipionis. Sane dandi casum ex nostro more loquendi exspectamus habemusque velut Liv. 2, 19, 8 tanta vis infestis hastis venientium fuit, ut bracchium Aebutio traiectum sit, Ma milio pectus percussum Vel Caes. b. g. 5, 35, 6 tum T. Balventio utrumgue femur tragula traicitur, Hirtius tamen secundum casum posuit b. g. 8, 48, 5 Commius lancea infesta magnis viribus medium femur traicit Voluseni nec aliter Curtius Rufus 8, 1(5), 52 haec dicentis latus transfxit. Itaque sic existimamus, orationem omnino utrumque casum recipere. Quae species locum habet etiam in aliis verbis, ut ampulandi, abscidendi. Valerius Maximus quidem 9, 2 ext. 8 seribit civitas Atheniensium... deginensium iuventuti pollices absciderunt, at
¹) Non huc trahendum est aptus ewercitus Liv. 10, 25, 4, quod lexica interpretantur eæpeditus ex. clamante tota sententia de numero militum adiectivum intellegi
²) Codicum scripturam defendit etiam Maur. Müller nov. ann. phil. a. 1881 p. 689, sed exemplis ex parte alienis: nam quin velut Hispani aptiores ad concursandum inter saxa(Liv. 22, 18, 3), h. e. corporis indole ac natura aptiores, recte dicerentur, nemo dubitaverat.
³) Quam proxime rursus commendavit K. Weyman Zeitschr. f. öst. Gymn. 1886 p. 352 et omnino probasse dicitur Wölfflin in archii sui vol. IV p. 641, cuius rationes cognoscere nobis non licuit.


