3
obstipuere animi et 8, 530 obstipuere animis alii(unde 9, 123 codices et editores incerti fluctuant inter obstipuere animi(nom.) Rutulis(dat.) et obstipuere animis Rutulr), Liv. 7, 10, 9 tot circa mortalium animis Ge metugque pendentibus et Cic. Tusc. 1, 40, 96 guods⸗ expectando et desiderando pendemus animis, quciamur, angimur. Liv. 7, 30, 22 guid illis nos, patres conscripti, sollicitis ac pendentibus animis renuntiare iubetis& ¹) Quamquam illo loco Wesenberg probantibus Baitero et Heinio, hoc Florebellus cui Madvig em. Liv. p. 180², H. J. Müller, Zingerle assensi sunt, animi locali casu corrigi voluerunt, rati his duobus locis contra permultos contrarios, ubi pendere anim: invenitur, stantibus parum probari recte latine dici de pluribus Hendere animis. ²) Nec tamen adeo confidenter de loco Liviano ne nos quidem iudicamus: credibile enim est praesertim antecedentibus dativis et Livium hoc quidem loco ablativum animas propter ambiguitatem, ne videretur animis(dat.) pendentibus renuntiari aliquid dicere, vitaturum fuisse(id quod Sallustius in simili condicione fecit scribendo fr. hist. 3,92 Kr.(3,75 Dietsch) per- alsis et animi incertas succurritur) et librarios hic magis quam alibi proclives fuisse in terminationibus assimilandis. Nec semel Livius anim: adiectivis et participiis adiungit, sive plurali sive singulari casu sunt, ut l, 58, 9 et 2, 36, 4 aeger animi, 6, 11, 3 nimaus a.; 7, 34, 4 territus animi, 1, 7, 6 nfusus et incertus a., 8, 13, 17 suspensos a., 9, 6, 11 maestiores et abiectiores animi, ubi cur recentiores critici bonorum codicum memoria relicta abiectioris ediderint, non video. Et iam Sallustius praeter locum supra laudatum fr. hist. 4,8 Kr.(4,49 D.) tetrarchas regesque exterritos animi firmavit ausus erat.
3, 40, 2, ubi codices consensu exhibent oratio fuit precibus quam iurgio Simulis, nuper Madvigio em. Liv. p. 97² acriter monente repositum est ab H. J. Müllero et Zingerleo quod primum in ed. Ascensiana a. 1513 editum videtur, similior retractis literis, quae ante sequens orantis sane facile intercidere potuerunt. Qua mutatione communis consuetudo restituta est, quae cognoscitur velut ex 33, 17. 8 vada sunt stagno similiora quam mari Tradita lectio ante Madvigium vulgo defendi solebat, ex licentia scriptorum, qua magis S. potꝛus omittitur. Quae licentia quos fines habuerit, difficile est. pro certo affirmare velle, certe plura genera habet, quorum unum, id scilicet, quo velle pro malle
*) In antecedenti sententia stare omnem multitudinem ad portas viam hine Ferentem prospectantes certum habeo vulgo prospectantes referunt ad multitudinem participium dο ουνοο pluraliter astructum dicentes. At in nupera editione libri VII. Luterbacher prospectantes cum portas coniungendum censuit, per se haudquaquam falso, quamquam Livius ipse prospectandi verbo ita non usus est, simplici vero saepius(Tacitus hist. 5, 6 septentrionem prospectat mons, alii). At vereor, ne ita nimium verborum in designando portarum situ consumpsisse scriptor culpandus sit, cum prospectantis multitudinis significatio multo magis ad rem esset. Structura autem, quae ad sensum fit, non solum excusationem hoc loco habet in eo, quod concursum duorum participiorum ferentem prospectantem manifesto vitaturus erat seriptor, sed etiam Livio admodum familiaris est, conf. copias Kuehnastii synt. Liv. p. 60 sqd. Multo magis mirum est, quod vulgatur ex codd. recc. 1, 41, 4 clamor inde concursusque populi, mirantium quid rei esset nec Madvig em. Liv. p. 59* ferendum putavit, sed uncis populi inclusit tamquam additum ab eo, cui non sufficere videbatur participium habitum concurrentium significans. Cuius argumentationem probavit Riemann'études sur la langue de T. Live' ed. II p. 256, de additamenti origine hoc suspicatus adiectum esse, postquam mirantium in mirandum(nam id meliores codices tes- tantur praeter Upsaliensem, in quo mirantum est) abiit. Video tamen similiter Tacitum quoque scribere ann. 4, 29 pulgi rumore territus, robur et saaum minitantium. Sed difficilis, fatemur, haec diiudicatio est propter codicum meliorum mendam.
²) Sic respondent inter se quae leguntur Liv. 6, 39, 11 statuerent apud animos et 34, 2, 4 viæ statuere apud animum meum possum, 3, 34, 4 versarent in animis secum unamguamgue rem et 42, 11, 5 haec lselcum in animo, volutantem(hanc enim Weissenbornii lectionem vulgatae haec eum in a. praetulerim), 40, 8, 5 multa secum animo volvens, Ter. Heaut. 2, 4, 5 cum mecum in animo vitam tuam considero, Verg. Aen. 6, 105 haec animo mecum ante peregi, Liv. 28, 24, 3 reg sibi Hispaniae pulsis inde Carthaginiensibus destinarant animis et 27, 47, 9 alter in destinatis iam ante animo latebris subsedit.
1*


