Ubi p. 5 praelegendi verbum a Madvigio Livio 22, 20, 7(nec continentis modo praelecta est oro] eleganti aeque ac facili emendatione restitutum certius stabilientes et ab aliis coniecturis tutantes, duobus Taciti locis ann. 2,79 et 6,1 adhibitis, supersedebamus adnotare maxime familiare Livio esse prae in compositis pro Sraeter: ut praehuere: 44, 31, 3 Clausal a latere urbis praefluens, 1, 45, 6, contra 41, 11, 3 Braeterfluentem moenia amnem, praevehi: 24, 44, 10 pBraeter undecim fasces equo praevectus, 40, 13, 3. 9, 35, 7. 10, 36, 6, contra 22, 49, 6 Praetervehens eguo, praeferri(de fugientibus hostibus): 2, 14, 7 ehuse praelalos hostes, 5, 26, 7. 6, 29, 3. 7, 24, 8. 28, 30, 11. 29, 14, 13. 32, 8. 38, 27, 2. 44, 29, 3, semel 21, 55, 9 latebras improvida praeterlata acies est, item praenavigare Valerius Maximus 1, 8, 9 litus praenavigans, Seneca de ira 3, 21, 5 stantem villam praenavigare, praenatare Vergilius Aen. 6,705 domos Pplacidus qui praenatat amnis. Addubitatum in hoc genere nuper video quod codices potiores testantur loco Liv. 35, 30, 11 Mogont. ubi a(i. e. castra) sunt praegressi et alio collocatu Bamb. ubi praegressi ea sunt a Pluygersio Mnemos. a. 1881 p. 26 praetergressi ex libris dett. et vett. edd. revocante, quem secuti sunt in editionibus suis Maur. Müller et Zingerle nec improbare videtur Madvig praef. ed. 1884 p. XVII. Nobis ne hic quidem ea quae affertur causa, quod Livius tribus locis praetergredi posuit: 35, 4, 4 Braetergressi castra omana, 45, 33, 8 Braetergressus urbem, 42, 54, D ne templata guidem oppugnatione praetergressus(sc. urbem), sufficere videtur ad damnandam codicum lectionem, eo minus, quod praegredienai verbum nec anceps ulla ex parte eo loco est quippe addito obiecto et Tacitus semel posuit ann. 14, 23 illlum fines suos praegredientem.
Eodem capite p. 6 defensionis gratia selecta exempla neglegenter structae orationis, in quo genere nemo sibi latius indulsit quam Tacitus, e Livio proposui, velut hoc quod levissimum est: 22, 22, 6 Abelux erat Sagunti nobilis Hispanus, fiaus ante Poenis, tum, gqualia plerumgue sunt barbarorum ingenia, cum fortuna mutaverat fiaem. Ad quod exemplum distinguenda putamus verba, quae varie nec probabiliter distincta exhibent editiones 35, 18, 1 Alexander Acarnan in consilio erat, Philippi guondam amuicus, nuper zelicko o secutus(sc. erat) obulentiorem zegiam Antiochi et, lamquam peritus Graeciae nec ignarus Komanorum, in eum gradum amicitiae regis, ut consiliis quogue arcanis interesset, adebtus erat. ZLingerle distinguit: A. A. in., erat; Ph. g. amicus, nuper relicto eo secutus regiam Antiochi, et tamguam... adeplus erat, et sic Weissenborn, nisi quod comma post Antiochi omittit, Madvig
erat, Philipbi. amicus, nuper relicto eo secutus... Anliochi, et tamguam cet., hic tamen in ed. II a. 1884 praef. XVI dicit probabiliter Bauerum omisso erat(post aceptus) distinguere orationem:
amicus, nuper... secutus et... acceptus: Sed acceptus erat recte se habere, modo recta distinctio ad- hibeatur, docet gemellum nutaverat loci supra allati.
Pergimus nunc tutelam Livio seu mavis librariis ex Tacito praestare. Haec habentur 3, 30, 2: ulterius ventum foret(seditionibus a tribunis excitatis)— adeoo exarserant animis— ni velut dedita obera nocturno impetu Aeguorum Corbione amissum praesidium nuntiatum esset. In quibus verbis nuper Cobet Batavus tamquam unice verum flagitavit exasserant animi(animi primo scilicet casu), quod iam pridem in vett. edd. exhibebatur. Quod quamquam rectissime dicitur, immo vulgari consuetu-— dine(cf. Sall. fr. hist. 2, 76 Kr. et Dietsch:-mmane guantum animi exarsere, Liv. 32, 22, 4 adeo exarsere Studia), tamen necessario reponendum esse vix nobis persuadetur. Certe quod Tacitus scribit ann. 1, 51 exarsere animis unogue impetu perruptum hostem redigunt in aperta caeduntue nemo adhuc lacessivit. Similiter variant quae leguntur Liv. 1, 11, 3 alienis dadibus ceciderant animi(item 2, 65, 7 iam inde 25 infeliti pugna cedderant animi) et Hirt. b. g. 8, 19, 6 hostes concidunt animis, Verg. Aen. 2, 120


