Aufsatz 
Vindiciae Livianae : Part. II / scripsit Guilelmus Heraeus
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Vindiciae Livianae.

Part. II.

VI. Pergentibus nobis texere vindicias sermonis Liviani, quas abhine tres annos eadem occasione pensorum scholasticorum(progr. gymnasii Hanoviensis a. 1889)»b exorsi sumus, dum circum- spicimus, unde maxime initium capiamus, cum quodam officio gratiaque meminimus eius operis, quod paulo post illud tempus prodire coepit, sane periculosae plenum opus aleae, sed quo gratius aut, magis necessarium subsidium cum universae latinitatis tum sermonis Liviani cognitioni comparari potuit nullum. Nam thesaurum verborum Livianorum copiosissimum omnique ex parte huius aetatis desideriis satis facientem Francisco Fügnero deberi neminem ignorare par est. Qui vir prorsus singulari studio omni tempore subsicivo ei rei suopte ingenio susceptae incumbit et sociis, ut in magnae molis opere, adhibitis quatuor iam fasciculos thesauri absolvit, tanta diligentia ac religione eaque rerum peritia, ut vix quod supra sit cogitare possis. Atque eo libentius ab huius operis commemoratione incipimus, quod non tenuis inde fructus in haec quoque studia redundat, quibus nos cum maxime vacamus, siquidem defensionem suscepimus complurium Livii locorum, quos recte scriptos esse in medii aevi libris nobis persuasimus et inutili atque adeo damnosa opera vexari criticorum cum Latini tum Liviani sermonis naturam prave aestimantium. In quo patrocinio cum inlud iure primum sit, ut, si fieri potest, scriptor ex ipso scriptore, quatenus aetatem tulit, vindi- cetur, apparet quantum momentum faciat index Livianus plenissimus. Nam sive vitio memoriae humanae in tam prolixo opere parum Ssufficientis sive alio casu non semel accidit viris doctis, ut alio loco suspicionem moveant, alios securi transmittant: quos omnes ubi in unum conspectum adduxeris, facilius a blanda sane coniectandi libidine deterrebis. Alterum subsidium petendum duximus ex observato loquendi usu eorum scriptorum, qui Liviani stili aut auctores conditoresque aut cultores atque imita- tores exstant. In horum numero praecipue Tacitum iusto plus neglegi in crisi Liviana I. c. p. 3 8 selectis exemplis demonstrare studuimus, quae nunc augere in animo est. Itaque recurrimus ad alterum priorum vindiciarum caput.

¹) P. 1 sqd. verba Livii 27,49,3 fessos abnuentesque taedio et labore a recentiorum coniecturis vindicantem absoluto verbi abnuendi usu, parum illo quidem noto, fugerat me locus Apulei de deo Socr. 18 cum desidibus ac taedio abnuentihus, de quo monuerat Woelfflin arch. lex. IV(1887) p. 580. P. 3 quod pervincendi verbi transitivum usum loco Livii 42,45,4(multis orationibus pervicerat Rhodios, ut Romanam societatem retinerent) exemplis Taciteis inprimis, sed et aliorum scriptornm defendendum suscepi, miror pergere doctos locum coniecturis attemptare, velut H. J. Müller(Jahresber. d. phil. Vereins 1890 p. 185) Tehodios tamquam glossema eiciendum statuit idemque commentum eodem fere tempore Noväk ann. gymn. Austr. 1890 p. 969 sdq. protulit, uterque obloquens nostris rationibus ea argu- mentatione, quam nostra disputatione refutatam putabamus. P. 6 Harantii coniecturam 3,33,5 his proximi additi legati tres(codd. habiti pro additi) immerito probatam fuisse H. J. Muellero l. c persuasimus addimusque nunc novum testem locutionis male intellectae Justinum epit. 8, 2, 7 dignum itague, qui dis prorimus habeatur, per quem deorum maiestas vindicata sit(Philippum scilicet tamquam Phocensium sacrilegii ultorem laudibus extulerunt Graecae civitates). 1