Aufsatz 
De Thucydidis quam vocant fide historica / vom ... Karl Haupt
Entstehung
Einzelbild herunterladen

26

diversos Spartanorum ab Atheniensibus mores depingant, Corinthii I. 70 orationem habent refertam contentionibus illis, quae elaborata concinnitate auscultantium animis rem gravissime infigant. Se- quitur Thucydidem, id quod a Gorgia suspiceris saepius commissum, non verborum solam oppositionem studuisse efficere, sed, qua vanitatem illam verborum et abundantiam abjiceret, a sola cogitationum diversitate scribendi legem petivisse.

Sententiarum igitur connexu ubique regnante quum elocutio magnopere coerceatur, necesse est ne tfiguris quidem istis adhibitis severitatem ullo modo minui arbitremur. Idem deinde sentiamus oportet, si parison et paromoeum figuras, non ut casus ferat, sed iis tantum locis positas esse per- spexerimus, ubi et orantis dignitati et rei amplitudini verborum quaedam concinnitas certis aequisque circumscriptionibus expressa respondeat. 3

In Periclis igitur oratione illa funebri, cui magnificentia ac granditate praestat nulla, scriptorem plurima illarum figurarum exempla praebere convenit. Ejusdem grandis dicendi generis homoeote- leuton quum proprium sit, tamen una cum ceteris figuris consilio quodam scriptoris invenitur positum in illa oratione, qua Cleonem Atheniensium illud fucati splendoris sententickrum luminumque studium inane admodum vehementer castigantem facit. Neque enim minimum augeri videtur risus ac fastidii vis, si ab irridente ipso idem, quod aculeis pungit, per dissimulationem adhibitum coli apparet.

Parechesi deinde, quae apud Graecos, ipsius orationis naturam etiam ad scribendum referentes, ex illo sententiae vim ejusdem syllabae repetitione amplificandi studio exorta est, Thucydides nisi suo loco posita non utitur. Invenitur igitur et in Plataeensibus multis precibus, nefarie ne interficiantur, orantibus et in Periclis oratione illorum, qui pro patriae salute mortem non recusaverint, sortem celebranti. Addit hujus figurae natura subtiliter perspecta Steinbergius*) Alcibiadis illa VI, 16, 2: doure ur rra uανηχσ quibus vocula brevi sono repetita magni adolescentis spiritus mire signi- ficentur. Paronomasia denique vel adnominatio, quae est contentio quaedam auctior gravioreque vi ornata saepius occurrit in causa illa Corcyraeoruut et Corinthiorum, qui atroci odio incitati acer- rimis verbis rem gerunt, et apud Hermocratem Camarinae in Atheniensium imperium graviter inve- hentem. Ab Hermocrate igitur, illius gentis cive quam acutam et controversiae natam Cicero dicit, quod hanc potissimum figuram, quae acute secans sententias sententiosi et arguti generis est, adhi- bitam facit. Thucydides accurate servavit ingenium ac mores dicentis.

Itaque haec orationis ornamenta, quae a Gorgia illo rhetore tradita suscepit Thucydides ita semper adhibuit, ut ratio quaedam in re ipsa posita eluceat neque solius imitationis causa inconsulto praecepta exsecutus esse videatur. Quo fit, ut nisi propter aetatem, qua uterque fuerit, Gorgiam ad Thucydidis elocutionem ita, ut conformata legitur, statuendam plurimum valuisse arbitremur necesse esset, quibus opus esset, ingenio summo adjutum illum per se ipsum invenisse putaremus. Quo im- pellimur eo magis, quod etiam, quae neque a Gorgia neque ab alio illius aetatis rhetore ratione compositae traduntur, figuras orationis vim augentes sanguinemque et nervos quasi addentes tum interposuit, quum vel dicentis moribus vel ipsa re in medio proposita eas requiri intellexit. Ita

insertas esse suo loco repetiones= Ʒπααχαααςσ figuras, conduplicationes= Aνααρσα⁴οεσις, dissolu- tiones= dourdera, interrogationes mνπηοςσ radationes, singula exempla qui exactissimo judicio exa-

minavit, docet Steinbergius.

*) Programm K. Wilhelms-Gymnasium Berlin 1870.