27
Eadem denique ratione adhibuit, quae appellantur νιπαα ri diuroiag, quae quamvis propter scriptoris ipsarumque orationum servitatem raro inveniantur, tamen graviore quadam vi interposita ad oratorum mores describendos plurimum valent. Quae figurae ardore animi dicendique quadam velocitate atque impetu effectae quum ab ipsius Thucydidis ingenio omnem motum prudentia et moderatione temperanti longissime absint, in Cleonis illa oratione, cui Diodotus constanter respondet, propterea imprimis inveniuntur, quod illius viri turbulenti imaginem omnibus partibus expressam statuere voluit scriptor. Eadem de causa eisdem fere figuris quum exornatas legamus Athena- sorae, Alcibiadis orationes, multum interfuisse Thucydidis arbitramur, ad oratoris cujusque mores ingeniumque plane explicanda etiam ipsorum verborum compositionem et ambitum adhibere.
Tali igitur ratione Thucydides quamvis quae a sophistis praebebantur orationis ornamenta secundum suam semper voluntatem adhiberet, tamen nihil videtur posuisse, quod ab aetatis ratione solutum ab omnibus fere retentum excederet modum. Id quod ne tenuissima quidem dubitatione in- jecta apparet in majoribus illis circumscriptionibus, quas periodos appellant grammatici. Periodum enim si ambitum verborum omni ex parte aequum pariterque circumcisum intelligimus, qualis in Isocratis orationibus accuratissime conformata exstat, apud Thucydidem non iuvenimus. Nam etiamsi in orationibus aliis secundum dicentis cujusque ingenium aliter verba composita esse demonstret Darpius in libro illo de verborum collocatione 5 6 neque similitudinem quandam periodi interdum apparere negari possit, tamen tantum abest, ut, accurata verborum conjunctio usquam proponatur, ut constructionum perturbationem Thucydidis propriam quasi esse inter omnes constet. Quod propterea factum est, quod recenti illa compositione exorta circumscriptiones tam libero etiam vinculo con- junctae tenebantur, ut ubi vel rerum ratio vel oratoris mores poscerent, commutationem facile reci- perent. Rei enim habuit scriptor solius rationem, verba ipsa, dummodo rem plane explicarent, nihil curavit. Nullum deinde exstitisse illo tempore, quod sequeretur exemplar si addideris, apparet Thu- cydidem, ut inter Herodotum illum 1εε½αα iοαμενυ summum auctorem et Isocratem gravissimum concinnae illius periodi praeceptorem aetate incidit, ita conformatione verborum mediam quandam obtinere partem.
Itaque longiore ambitu, quae cogitatione protulerit, comprehendens quamvis Herodoto praestet, tamen periodi istae, quibus sententiae primariae sive in capite totius enuntiati positae sive ambitum concludenti reliquae partes aut causam aut temporis notionem indicantes vel praemittantur vel succe- dant, propterea cum Isocrate comparari non possunt, quod finem cogitationis non necessarium con- stituentes permittunt semper, quantam libuerit, addere explicationem ampliorem. Quod vero quam longissime quum absit a vera illa periodo, qua certus quidam cogitationum orbis certis finibus constituitur, Thucydides et propter illam auctoritatem, quam uni enuntiati tribuit parti, Herodoti verborum compositione superior est et Isocrati nihil nisi exempla praestitisse videtur praestantissima, quibus usus ille veram Graecorum periodum omnibus partibus expressam aequamque excoleret. Quare Thucydides et, quae a sophistis erant exculta, ornatae elocutionis praecepta ita, ut a consilio, quod scribendo sequeretur, stilum non averterent, prudentissime adhibita in scrip- torum consuetudinem induxit et aperuit aditum illi orationis conformationi rationique, quae ab Isocrate suscepta per Demosthenem deinceps ad tantam perfectionis laudem proveheretur, ut Grae- corum illius ingenii moderati et concinni verissima quasi imago cum summa posterorum admiratione aspiciatur.
Quae quum ita sint, satis mihi multa verba fecisse videor, quibus demonstretur. Thucydidem
4⸗


