25
quarum prima, quod plurimi aestimavit omnium perspicuitatem. Quo studio factum est, ut, quae notio maximam vim haberet, quaeque quasi dirigens totum circuitum sua auctoritate gubernaret, eam ipsa collocatione ex verborum copia evehens ineunti jam periodo praeponeret.
Ita perspicuum habent intellectum, quae commemorat Classenius ad I, 32, 5. Cujus vero collocationis quamvis non aliam fuisse causam constet, tamen negari non potest, scriptorem rei quam clarissime proponendae illo studio ductum saepius compositionis ordinem ita rupisse, ut, quam ipsam appeteret, perspicuitas haud paulum imminueretur. Grammaticae enim leges, quae a posterioribus demum constitutae nec jam a Thucydide imprimis observatae etiam nostrum legendi morem dirigunt, ita negliguntur, ut anacoluthiae illa figura inducta non sine magno labore interpretatio provenire videatur expedita. Melius autem atque omni ex parte efficitur perspicuitas, si vel sübstantivum, quod attributionis loco fungitur, cum vi quadam praemittitur vel genetivus ille partitivus, qui quod substantivum accuratius definit, majorem vim tenet. ipsa collocatione effertur.
Brevitatis deinde studio collocatio ita regitur, ut, si per illam perspicuitatem licet, verbum priore jam loco positum quamvis etiam ad posteriorem pertineat, tamen non repetatur. Ita quum zeugmatis, quod dicunt, plurima apud Thucydidem occurrunt exempla tum negandi particula, si duae notiones sunt negandae, semel collocata ad alteram mente supplenda est.
Rhetorica denique quadam causa ductus Thucydides verba transponere solet, ut in quibus sum- mam ponere velit vim, ea etiam ipsa collocatione dilucide significentur. Ita invertit saepius articulum et quo accuratius conjunctionem illam logicam attendamus, dirimit singula membra arcte cogitatione inter se cohaerentia verbo interjecto alio. Cujus rei exempla legas apud Gastium. Quod studium eo magis elucet, si non uno verbo, sed pluribus interjectis elocutionis partes cogitatione minime dirimendae intervallo dividuntur magno. Ita enim scriptor quum eum, qui legit, dissipatas componere cogat partes, efficit, ut oratio non modo non attenuata et dissoluta videatur, sed quo impedimentum cogitatione superetur gravius, eo magis connexa firmioribus finibus circumscribatur, quo tamen facto partis cujusque gra- vitas minime minuatur, sed eam, quam collocatione petivit scriptor, obtineant singula quaeque digni- tatem. Exempla exstant: I, 69, 1; II, 61, 4 alia.
Peritus igitur est Thucydides illius maxime subsidii, quod subtilem elocutionem exprimenti col- locatione praebeatur verborum diligenter exculta. Quid? quod, quae ipse, opes linguae copiamque acriter perscrutatus, invenerat, iis non contentus ab aliis etiam vel reperta demum vel quomodo cunque adhibita libenter suscepit auxilia? Undique enim, quae operi quam optime perficiendo pro- futura essent, colligentem eum num fugisse suspicemur, a rhetoribus illis. quos supra commemora- vimus, multa jam ad elocutionem artificiose conformandam necessaria in medium esse prolata? Nam qui elocutionem Thucydidis quam appellavimus severam atque amplam a suphistarum, qui figurarum modo inventarum nimio usu aures offendant, arte illa tantopere abhorrere dixerunt, ut omnino, si duidem suam tueri putetur rationem, ornatu illo ac splendore carere debeat, illi neque severitas illa quaenam sit videntur perspexisse neque Thucydidem illius aetatis, qua fuerit, imaginem, ut fas est, referre animadverterunt. Ut antiquam illam Atticorum dialectum, quae toti operis sententiae mire conveniret, ob eam ipsam causam retinuit, ita huic dicendi generi sollerter adnexuit Gorgiae ista, ex quibus magnam partem ad perficiendum, quod sequeretur, consilium momenti aliquid addituram intel- lexerit. In contrariis igitur inter se orationibus figura illa antithesis sive contentionis ad rem undique illustrandam quid aptius magisve necessarium? Utitur igitur scriptor in ejus modi locis, ut occasio fert, vel saepius vel remissiore studio secundum eam legem, ut ratio facile semper eluceat. Ut qui
4


