24
ita vertere, ut quae supra de Thucydidis arte judicanda in medium protulimus, gravioribus funda- mentis condamus.
Ac, quam primam statuamus partem, in verbis vel ad id ignotis inducendis novis vel alio ac quem tenere soleant intelligendis sensu quum Dionysius rerum novandarum studium paene procax suspicetur, nos inspicere nobis videmur grande illud scriptoris ingenium, quo praesentem verborum êet enuntiationum copiam vel ad consilium quoddam conformare sciat vel etiam, ubi in rem est, augere et amplificare valeat. Id quod facile probatur exemplis. Ita substantivis verbalibus in— rije desi- nentibus adjuncto verbo νννεκασαοαι simplicis verbi loco tum utitur, quum non agendi notio per se sola exprimenda est, sed agentis vis quaedam innata semperque manens significatur. Recte igitur Gastius ea, quae Classenius jam statuerat, subtiliter perspecta amplificans in progr. Grimae 1870 edito vertit roluia per„Waghälse“, urdoveurai per„kecke Naturen, μνai per„geborene Zauderer“ eixaorνα per„geborener Errather“, diανr per„Störenfried'’. Simili deinde ratione rei accuratius definiendae ducitur Thucydides in usurpandis substantivis verbalibus in— m‿ pro solo infinitivo. Nam quum infinitivus nihil nisi actionis notionem teneat, ubi singula quaedam illius universae actionis effectio requiritur verborum ambitu expressa, ibi scriptor illis substantivis sollerter uti solet. Vertamus igitur illa III, 3 a Mytilenaeis prolata; Suννπμιμαινν ενέάιιειεμια υέ πνι αάτα ουν‿εε⁶σε τυα EAAjrν Gαeν Ʒn EXεενςσ ⁸— socii facti sumus non ad efficiendam Graecorum servitutem, quam nunc instituunt, sed ut libertatem servemus. Item denique usurpatur pro substantivo neutrum adjectivi simili notione instructi, ubi a communi notione transitus fit ad certam aliquam rem quae ex illa notione quasi orta oculis proponitur. Quam dicendi variationem proponens Gastius idem firmis finibus circumscripsit
vertens:* aiori= Redlichkeit, ro οοröy das redliche Gebahren; † dναάηoiõQ,⸗r= die Unmännlichkeit, 16 ⅜α ο= die unmännliche Handlungsweise; quibus addamus: mεηουμαιια= die Begierde(als allgemeiner Begriff) rC εααQιιυπινν der in Folge der Begierde leidenschaftliche Zustand des Gemüths;
similiter differunt r dεα et 1⁰ dεαεν ⁊⁸S νεονα et 1 Suveréy alia. Quibus exemplis quamvis breviter adumbratis satis tamen probari arbitramur, Thucydidem summa cura in verborum electione versatum tam subtili judicio, quae desideraret, invenisse, ut neque a communi Graecorum usu nimis abhorreret, et, quam proponere vellet, rem verbis maxime idoneis aptissimisque explicaret.
In collocatione deinde verborum— nam hoc erat alterum— eandem legem observavit, ut, dum ad rei veritatem quam proxime accederet, communem dicendi consuetudinem nihil curaret. Quod eo facilius potuit, quia illo quidem tempore, quum Athenienses arte res componere literisque cogitata mentis mandare modo coepissent, nullusdum evenerat usus scriptorum constitutus consensu, cui, qui scriberet, omnino obsequi cogeretur. Sed ut in singulis vocabulis adhibendis libertatem concessam esse vidimus, ita collocatio etiam omnibus legibus tum maxime soluta, nisi ipsius scribentis voluntati- serviret, auctoritate dirigebatur nulla. Itaque quantum in ipso sermone esset, libere conformandi facultate data, nunc, si placet, videamus, quomodo usus sit Thucydides, ut, quae vellet, quam optime semper poneret sententiae convenientia.
Sex igitur collocationis generibus propositis, quibus quae singulae ab aliorum scriptorum con- suetudine res abhorrentes apud Thucydidem inveniuntur, optime compositae sunt, Classenius locum quemque in ipsa interpretatione ea diligentia illustravit, ut, quid addamus, nihil fere relinquatur, quum praesertim Darpe libro illustrissimo: de verborum apud Thucydidem collocatione summo studio rem tractaverit. Quibus quae Gastius addiderit si jungimus, ratio a Thucydide observata his fere comprehenditur:
Tres fuerunt causae, quibus ductus Thucydides communem verborum ordinem consulto inverteret,


