23
Dionysius summa quasi colligens pronuntiat de Thuc. 24: öray asy odr ij re oαgεασ αάoν ad 1 dπιμικααι ουνε̈ςναem,ᷣeνε ierat 1⁴τ ο˙ ϑιιάαχαα τααάα ⁴uαmπ⁶ να. Sra‿ν d'εᷣανλεενπμ τd ric durdναeuνς dσαmς ε Aeic Fipvera. Quibus dictis tantum abest, ut vituperationem afferat criticus scriptori, ut unam illam quae fuerit causam, cur Thucydides saepius, quae in animo habuerit, secundum veram rationem non possit exprimere, unus acriter anidmadverterit. Cognovit enim scriptoris consilio non parem fuisse ipsum sermonem. Quem vero ut tum erat universum scientia comprehensum esse ab illo, qui summorum virorum vel amicitia uteretur vel disciplina institutus esset, quoniam supra demonstra- vimus, facile est intellectu, vitii culpam non esse ponendam in scribente, sed in ipso illo sermone, qui, quum ad majores res exprimendas adhiberi modo coepisset, omnino perfectus et elaboratus statim exsistere non posset. Denique si propriam illam Dionysii, qua Thucydidem, quae ‚ aetatis ratione praeberetur, elocutionem sua sponte libertate quodammodo exsultantem elegisse opinatur, rejicimus sententiam, nihil est, quod desideremus in hac elocutionis illius descriptione, qua dicit eam consistere in: 10*ππιυQηη,τιQηι ꝙτιν ⁶eνοιιαέτιινν, τmO⁴ιm· ⁶ ⁷τ inv σ—Qſ⁴ἀ 16 roαννέ růs dονιαοiuς, âxεει is dnuαoias. Cui sententiae tam prope accedit, cujus judicium gravi auctoritate nititur, Cicero, ut, quae dicat Brut. 17, 66; 7, 29; de orat. II, 13, 56 quasi Dionysii illis verbis interpretationis loco posita vide- antur. Similiter Quintilianus ille elocutionis gravissimus judex X/ 1, 73: densus, inquit, et brevis et semper instans sibi Thucydides. Praestantissimi igitur antiquitatis critici in Thucydidis elocutione aestimanda miro quodam modo consentiunt. Nunc si placet, nostri quid judicent brevi ambitu rem comprehendentes illustremus:
Popponem, qui Thucydidis defensionem contra ea, quae Dionysius angustis suae aetatis ratio- nisque finibus judicio compresso imbutus falso vituperasse videatur, primus liberaliter suscepit, alii secuti sunt viri doctissimi, qui omnes antiquitatis res rationesque dilucide perspicientes summam operam in eo posuerunt, ut Thucydidem, qua utitur, elocutionem non novitatis cujusdam studio im- pulsum libere formasse, sed, quid aequales illi docuerint, accurate adhibentem sollerterque rei expli- candae causa excolentem instituisse demonstrarent. Classenius igitur aliique, quae studiis subtilis- simis praestiterunt, ea si inspicimus, facere non possumus, quin Thucydidem, quae in animo haberet praeformata, hac sola elocutione tamquam gravissimarum cogitationum imagine exprimere potuisse arbitremur. Quare nunc maxime neque in propria illa verborum collocatione neque in insolenti circum- scriptionum compositione neque in eo, quod et voces quasdam ex superiorum temporum memoria petitas in usum reduxerit et recentia multa praeter consuetudinem posuerit, neque in figuris denique illis Gorgianis reperimus quid miremur, sed illorum virorum meritis tandem factum esse gaudemus, ut, quum proprietatis cujusque a communi usu recedentis naturam noverimus, quaecunque Thucydides scripserit, ea e considerato animo acriterque res hominesque intuenti orta optime suo quaeque loco se habere intelligamus. Ita Thucydides quo per longum temporis spatium premebatur, quasi ver- borum obscuritate compositioneque insolenti delectatus nihil nisi difficultates interpretibus quaereret, stulto illo opprobrio liberatus quum Atticae dialecti auctorum ordini adscriptus sit, imaginem prae- bere merito putatur miro modo expressam et descriptam elocutionis illius, qua Atheniensium viri praestantissimi ea ipsa aetate uterentur, quum res publica maximis opibus aucta, literarum egregiarum studio amplificata, divino quodam artium amore incensa floreret.
Quam vero laudem rei veritate niti, non vani cujusdam studii causa a nobis celebrari ut appareat, nunc singulas elocutionis partes in examen vocantes brevi ambitu demonstremus. Volumus enim, quae ab aliis iisque viris doctissimis subtiliter observata summa laude coluntur, ea colligentes


